Arcana Coelestia (Elliott) n. 893

Previous Number Next Number See English 

893. Vers. 13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi. 'Quod factum in primo et sexcentesimo anno' significant terminum ultimum: 'in principio in primo mensis' significant terminum primum: 'aruerunt aquae de super terra' significant quod falsitates tunc non apparerent: 'et removit Noah tectum arcae et vidit' significant remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit: 'et ecce arefactae sunt facies humi' significant regenerationem. [2] Quod 'factum in primo et sexcentesimo anno' significent terminum ultimum, constat ex significatione numeri sexcenteni, de quo in cap. praec. vers. 6, n. 737, quod sit principium, et quidem ibi, principium tentationis; finis ejus designatur per eundem numerum, transacto integro anno, sic ut factum in fine anni; quare etiam adjicitur, quod 'in principio in primo mensis,' quo significatur terminus primus. Tota aliqua periodus in Verbo designatur vel per diem, vel per septimanam, vel per mensem, vel per annum, immo si vel foret centum aut mille annorum, sicut 'dies' in primo capite Geneseos, per quem significatae sunt periodi regenerationis hominis Antiquissimae Ecclesiae; nam dies et annus nihil aliud in sensu interno significant quam tempus, et quia tempus, significant statum; quare annus pro tempore et statu passim sumitur in Verbo; ut apud Esaiam, Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, lxi 2;

ubi de Adventu Domini: apud eundem, Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat, lxiii 4;

ubi quoque 'dies et annus' pro tempore et statu: apud Habakkuk, Jehovah opus Tuum in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facias, iii 2;

ubi 'anni' pro tempore et statu: apud Davidem, Deus Tu Ipse, et anni Tui non consumuntur, Ps. cii 28 [A.V. 27];

'anni' pro temporibus, et quod Deo non tempus: similiter hic 'annus,' qui fuit diluvii, nusquam significat aliquem annum, sed tempus non per certos annos determinatum, et simul statum; videantur quae prius de annis n. 482, 487, 488, 493.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church