8925. `Et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et non peccetis': quod significet timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem, constat ex significatione `timoris Dei {1}' quod sit timor sanctus pro Divino, de qua sequitur, (o)ex significatione `facierum' quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, 5102, 5585, 5592, inde `timor Dei coram faciebus' est timor sanctus pro Divino in interioribus,' et ex significatione `ne peccetis' quod sit conservatio vitae spiritualis, nam vita spiritualis per non peccare conservatur; peccare est facere et cogitare malum et falsum studio et ex voluntate, nam quae studio et {2} ex voluntate fiunt sunt talia quae egrediuntur ex corde et immundum reddunt hominem, Matth. xv 11, 17-19, consequenter quae (x)delent vitam spiritualem apud illum, videatur supra n. 8910. Quod timorem sanctum, qui significatur per `timorem Dei' in Verbo, attinet, sciendum quod timor ille sit amor, sed amor qualis est infantum erga parentes, parentum erga infantes, conjugum inter se, qui timent facere quicquam quod displicet, ita quod amorem aliquo modo laedit; talis timor insinuatur in amorem cum regeneratur homo, qui timor quia concordat cum amore, et inesse potest et actualiter inest seu unitus est amori, idcirco vocatur timor sanctus, et est timor peccandi seu faciendi contra praecepta, ita contra Dominum; sed timor ille differt apud unumquemvis secundum amoris quale et quantum; (x)videantur quae de illo ostensa sunt n. 2826, 3718, 3719, 5459, 7280, 7788. @1 i coram faciebus$ @2 seu$