8926. Vers. 18-20. Et stetit populus e longinquo, et Moscheh accessit ad caliginem ubi Deus. Et dixit Jehovah ad Moschen, Ita dices ad filios Israelis, Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis. Non facietis cum Me deos argenti et deos auri, non facietis vobis. `Et stetit populus e longinquo' significat remotionem a veris internis: `et Moscheh accessit in {1} caliginem ubi Deus' significat conjunctionem usque veri boni spiritualis cum vero Divino: `et dixit Jehovah ad Moschen' significat instructionem porro: `Ita dices ad filios Israelis' significat illos qui ab Ecclesia spirituali: `Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis' significat omnia Verbi per influxum a Divino per caelum: `non facietis cum Me deos argenti et deos auri' significat ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala: `non facietis vobis' significat quod sedulo cavendum. @1 ad T$