8938. `In omni loco {1} quo memoriam posuero nominis Mei': quod significet statum fidei [in Dominum] apud unumquemvis, constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 7381, ita omnis locus est status (x)unius cujusvis seu apud unumquemvis; quod sit status fidei, est quia `nomen Jehovae' significat omne in uno complexu per quod colitur Dominus, ita omnia fidei et charitatis, n. 2724, 3006, 6674; proinde `memoriam ponere nominis Jehovae Dei' est apud quem seu in cujus corde charitas et fides est a Domino. Secundum sensum litterae est quod sacrificaturi essent {2} holocausta et eucharistica, ita greges (o)suos et armenta sua in Hierosolyma, quae erat locus quem elegit Dominus ad cultum Sui, ita in quo posuit memoriam nominis Sui; sed secundum sensum internum non intelligitur locus, sed unusquisque homo apud quem fides et charitas, {3} nam per `locum' non significatur locus in sensu interno sed status, nec per `nomen' nomen sed fides et cultus, ita intelligitur homo qui in statu receptionis fidei est a Domino; praeterea in Hierosolyma, quae erat locus in quo Dominus per (x)holocausta et eucharistica colebatur, repraesentabantur omnia quae Ecclesiae; inde per Hierosolymam in Verbo, et {4} per Novam Hierosolymam in Apocalypsi, significatur Ecclesia Domini; et Ecclesia Domini est apud unumquemvis qui in statu receptionis charitatis et fidei est a Domino, ipse enim homo est Ecclesia, et plures (o)apud quos Ecclesia, faciunt Ecclesiam in communi; inde quoque patet quod per `in omni loco quo posuero memoriam nominis Mei' significetur status fidei apud unumquemvis. @1 i in IT$ @2 sacrificarent$ @3 etiam$ @4 i hoc est, apud quem memoria nominis Dei [or Domini],$