Arcana Coelestia (Elliott) n. 8939

Previous Number Next Number See English 

8939. `Veniam ad te et benedicam tibi': quod significet praesentiam Divini tunc et influxum, constat ex significatione `venire ad aliquem' cum dicitur a Jehovah, quod sit praesentia, ut quoque n. 5934, 6063, 6089, et ex significatione `benedicere' cum a Jehovah, quod sit donari fide et charitate, de qua n. 2846, 3406, 4981, 6091, 6099, 8674, ita quoque influere, nam fides et charitas a Domino apud hominem influunt; haec sunt benedictio in sensu interno, nam sunt quae hominem beatum et felicem reddunt in aeternum; ab homine cum in mundo vivit, benedictio vocantur quae (x)eum beatum et felicem reddunt in tempore, et sunt opes et honores; verum {1} non sunt temporaria quae in Verbi sensu interno intelliguntur, sed sunt aeterna ad quae `temporaria respective' nihili sunt, nam nulla ratio est inter temporarium et aeternum, ne quidem (o)aliquot milia aut (o)aliquot myriades annorum, nam haec finem habent, aeternum autem nullum; quapropter aeternum {2} Est, quod enim absque fine est, id Est, habet enim Esse a Divino, (o)quod Infinitum; Infinitum quoad tempus est Aeternum; at quod temporarium est, respective non Est, quia cum finitum est, non amplius est; inde quoque patet quod `benedictio' in (t)spirituali sensu sit quae in se habet Esse a Divino, ita quae sunt vitae aeternae, proinde quae sunt charitatis et fidei; [2] quod benedictio mundana {3} nihil sit respective ad benedictionem caelestem quae aeterna, (o)ita docet Dominus apud Matthaeum, Quid prodest homini si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? xvi 26;

sed homo qui in mundanis et terrestribus est non capit hoc verbum, nam mundana et terrestria suffocant, (c)et faciunt ut ne quidem credatur quod vita aeterna sit; [3] at asseverare possum quod homo, ut primum moritur, in altera vita sit, (c)et (o)vivat spiritus inter spiritus, et quod tunc sibi et reliquis ibi appareat (o)prorsus sicut homo in mundo, (x)praeditus omni sensu interno et externo, n. 1881; proinde quod mors corporis sit modo abjectio talium quae inserviverant pro usu et functione in mundo, ac praeterea quod ipsa mors sit continuatio vitae, sed in alio mundo, qui inconspicuus est coram oculis corporis terrestris, sed conspicuus ibi in luce quae millies excedit lucem meridianam mundi; hoc quia scio a tot annorum viva experientia adhuc continuata, ideo id assevero; loquor adhuc et locutus sum paene cum omnibus quos notos habui in mundo, ac mortui sunt, cum quibusdam post binos aut tres dies ab obitu; plerique illorum indignati sunt (o)valde quod non crediderint aliquid vitae mansurae post mortem; cum illis locutus sum non per diem sed per menses et annos, et quoque datum est videre status vitae illorum succedaneos seu progredientes vel ad infernum vel ad caelum; quare qui vult felix esse in aeternum, sciat et credat quod victurus sit post mortem, id cogitet et ejus recordetur, nam {4} veritas est; sciat etiam et credat quod Verbum sit unica doctrina quae docet quomodo victurus est homo in mundo ut in aeternum felix sit. @1 quae autem beatum et felicem reddunt hominem quoad tempus, sunt opes et honores, quae ab homine in mundo per benedictionem intelliguntur, sed$ @2 d aeternum i hoc$ @3 i, quae temporaria,$ @4 i ipsa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church