Arcana Coelestia (Elliott) n. 8940

Previous Number Next Number See English 

8940. `Et si altare lapidum facias Mihi': quod significet repraesentativum cultus in genere ex veris, constat ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum cultus Divini in genere, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, et ex significatione `lapidum' quod sint vera, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8609. Est cultus Domini ex bono, et est ex vero; cultus Domini ex bono repraesentabatur per `altare ex humo,' et cultus ex vero per altare ex lapide'; de uno et altero cultu videatur supra n. 8935. Quia `altare ex lapide' significabat cultum ex vero, idcirco mandatum erat ut tale altare erigeretur cum primum transirent Jordanem et venirent in terram Canaanem, et super illo scriberentur praecepta legis, hoc est, vera Divina e caelo, (m)nam per decem praecepta (x)significantur omnia vera Divina in summa;(n) de altari illo {1} ita apud Moschen, Cum transiveris Jordanem, eriges tibi lapides magnos, et incrustabis eos calce; deinde scribes super illos omnia verba Legis: post aedificabis ibi altare Jehovae Deo tuo, altare lapidum, super quos non impelles ferrum; ex lapidibus integris aedificabis altare Jehovae Dei tui, et facies ascendere super eo holocausta et eucharistica; et scribes super lapides altaris verba Legis probe exprimendo, Deut. xxvii 1-8; Jos. viii 30-32;

[2] quod scriberentur verba Legis super lapidibus (o)altaris, erat causa quia per `lapides' significabantur vera, et per `altare lapidum' cultus ex veris; (m)illa etiam causa fuit quod decem praecepta, (x)quae significabant Divina Vera in complexu, inscripta fuerint tabulis lapideis;(n) quod id {2} fieret ut primum transiverunt Jordanem, erat causa quia Jordanes, (x)qui a parte deserti erat terminus terrae Canaanis primus et ultimus, significabat {3} introductionem in Ecclesiam seu caelum, quae fit per cognitiones veri et boni, ita per vera ex Verbo, n. (x)4255; omnes enim fluvii qui erant termini illius terrae significabant prima et ultima regni Domini, n. 4116, 4240. Per `lapides altaris' etiam significatur vera fidei apud Esaiam, Removebit peccatum cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, xxvii 9;

ibi de vastatione Ecclesiae; `lapides altaris sicut lapides calcis dispersi' pro quod ita vera fidei quae cultus. Quod altaria in genere attinet, erant illa ex humo, ex lapidibus, ex aere, ex ligno, et quoque ex auro; ex aere, ligno, et auro, quia haec significabant bonum; de altari ex aere, videatur Ezech. ix 2; de altari ex ligno, Ezech. xli 22; et de altari ex auro, quod erat altare suffitus, 1 Reg. vi 22, vii 48; Apoc. viii 3; quod [aes] significet bonum, videatur n. 425, 1551, quod lignum, n. 643, 2784, (x)2812, 3720, 8354, tum quod aurum, n. 113, 1551, 1552, 5658. @1 quo altari$ @2 hoc$ @3 etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church