9106. Dixerunt etiam quod aliud genus spirituum qui turmatim vadunt, frequenter ad illos veniant desiderantes scire quomodo res apud illos se habet, et quod variis modis eliciant ab illis quae sciunt; de his dicebant {1} quod non insaniant, modo in eo quod tantum scire velint non propter alium usum quam ut sciant; postea instructi sunt quod spiritus illi sint ex planeta Mercurii; quod illos scientia (c)et inde intelligentia solum delectet, non ita usus ex illis nisi usus sint illis etiam scientia, videatur n. 6811, (x)6815, {2} 6921-6932, {2} 7069-7079, {3} 7170-7177. @1 dicunt$ @2 i et n.$ @3 i n.$