Arcana Coelestia (Elliott) n. 9107

Previous Number Next Number See English 

9107. Qualiter differunt inter se spiritus nostrae telluris et spiritus telluris Saturni, a manifesta experientia scire datum est; et simul tunc quomodo pugnant et collidunt inter se spiritualis seu internus homo ac naturalis seu externus, cum hic non [in] fide et charitate est; spiritus enim telluris Saturni in Maximo Homine re-erunt medium inter sensum spiritualem et naturalem, sed quod recedit a naturali et accedit ad spiritualem, n. (x)8953; spiritus autem nostrae telluris referunt sensum naturalem et corporeum; proinde hi referunt externum hominem, illi autem internum; quanta intercedit repugnantia et collisio inter illos quando externus seu naturalis homo non recipit vitam spiritualem per fidem et amorem in (x)Dominum, per (t)hanc experientiam ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church