9108. Spiritus telluris Saturni e longinquo in conspectum veniebant et tunc aderant plures spiritus e nostra tellure hi illis visis fiebant sicut insani, et incipiebant infestare illos infundendo indigna de fide et quoque de Domino; cumque in invectivis erant, etiam conjiciebant se in medium illorum, et ex insania, (o)in qua erant, conabantur malum inferre; sed spiritus Saturni nihil timebant quia tuti erant et quoque in tranquillo; at (o)illo cum in medio horum erant, incipiebant aegre respirare et inde angi, et sic ejiciebant se unus huc et alter illuc ac disparabantur.