9124. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-3. Si in perfossione deprehensus fuerit fur, et percussus, et moriatur, non illi sanguines. Si exortus fuerit sol super eo, sanguines illi, rependendo rependet; si nihil illi, et vendetur pro furto [suo]. Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum, a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes, duplum rependet. `Si in perfossione deprehensus fuerit fur' significat si non appareat quod bonum aut verum {1} auferatur: `et percussus, et moriatur' significat si tunc damno afficitur usque ut exstinguatur: `non illi sanguines' significat non reum violentiae illatae: `si exortus fuerit sol super eo' significat si viderit illud clare ex interiore: `sanguines illi' significat reum esse: `rependendo rependet' significat emendationem et restitutionem veri et boni ablati: `si nihil illi' significat si non aliquid supersit: `vendetur pro furto suo' significat abalienationem: `si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum' significat si ex vero et bono supersit per quod restitui possit: `a bove usque ad asinum' significat si ex bono aut vero exteriore: `usque ad pecudem' significat si ex vero et bono interiore: `viventes' significat quibus inest vita spiritualis: `duplum rependet' significat restitutionem ad plenum. @1 verum aut bonum$