Arcana Coelestia (Elliott) n. 9125

Previous Number Next Number See English 

9125. `Si in perfossione deprehensus fuerit fur': quod (x)significet si non appareat quod bonum aut verum {1} auferatur, constat ex significatione `perfossionis' quod sit patratio mali in abscondito, et cum de fure dicitur, quod sit ablatio {2} boni aut veri per falsum ex malo ut non appareat, de qua sequatur; et ex significatione `furis' quod sit qui bonum et verum {3} aufert, de qua n. 5135, 8906, 9018, 9020, et in sensu abstracto verum aut bonum ablatum; in sensu abstracto dicitur, quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, cogitant abstracte a personis, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007; Verbum etiam in eo sensu res pro objectis habet absque determinatione ad personas et ad loca. [2] Quod `perfossio' sit patratio mali in abscondito, et cum de fure dicitur, quod sit ablatio boni aut veri per falsum ex malo ut non appareat, patet ex eo quod distinguatur hic inter furtum quod fit per perfossionem {4}, et inter furtum quod fit cum sol exortus est, de quo in versu sequente. Quod `perfossio' id sit, etiam constat ex locis in Verbo ubi dicitur, ut apud Jeremiam, Etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum pauperum innocentium; non in perfossione inveni ea, sed super omnibus ea, ii 34;

ibi de amoribus spurcis et inde malis; `non in perfossione inveni ea' pro non per investigationem in occulto, quare dicitur `super omnibus ea,' hoc est, quod ubivis appareant: apud Ezechielem, Introduxit me ad ostium atrii, ubi vidi, et ecce foramen unum in pariete; dixit ad me, Perfode, age, parietem; (o)perfodi itaque parietem, cum {5} ecce ostium unum, viii 7, 8;

ibi de abominationibus domus Israelis quas fecerunt in occulto; `perfodere parietem' est intrare in occulto et videre quid faciunt: apud Amos, Si perfoderint in infernum, inde manus Mea recipiet eos; sive ascenderint in caelum {6}, inde dejiciam illos, ix 2;

`perfodere in infernum' est abscondere se (o)ibi, ita in falsis a malo, nam infernum est falsum a malo, quia id regnat ibi; falsa (d)ibi vocantur tenebrae, intra quas a luce caeli se abscondunt, nam lucem caeli, quae est Divinum Verum a Domino, fugiunt: apud Hiobum {7}, Oculus adulteri observat crepusculum, dicendo, Non videbit me oculus; et velamen facierum ponet, perfodit in tenebris domos, interdiu designant sibi, non agnoscunt lucem; nam pariter mane illis umbra mortis, quia agnoscunt terrores umbrae mortis, xxiv 15-17;

hic manifeste `perfodere domos' pro diripere {8} alterius bona in occulto; dicitur enim `perfodit in tenebris domos,' quod `observet crepusculum, ne videat illum oculus,' quod `velamen facierum ponat, non (x)agnoscant lucem,' tum quod `mane sit illis umbra mortis.' [3] Quod `perfodere domum' sit auferre bonum alterius in occulto, ducit originem ex repraesentativis {9} in altera vita; ibi quando angelis est sermo de falso destruente bonum in (x)occulto, infra ubi sermones angelici sistuntur ad visum, repraesentatur id per `perfossionem parietis'; et vicissim quando angelis est sermo de vero accedente {10} ad bonum et conjungente se {11} ei, repraesentatur id per apertam januam, per quam {12} ingressus; inde est quod Dominus, Qui secundum repraesentativa in caelo, (o)et secundum correspondentias locutus est, quia ex Divino, dicat apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Qui non ingreditur per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingreditur per januam, pastor est ovium, x 1, 2:

et apud Lucam, Hoc scitote, quod si nosset paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaturus utique esset, et non permissurus perfodi domum suam, xii (x)39;

`fur' hic quoque est qui per falsa destruit bona fidei, `perfodere domum' est in occulto id facere, quia fit quando paterfamilias non vigilat. Inde quoque est quod `venire sicut fur' sit venire incognito, quia non per januam sed aliunde: {13} apud Johannem, Nisi vigilaveris, veniam super te sicut fur, et non cognosces qua hora venturus sim super te, Apoc. iii 3:

et apud eundem, Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, Apoc. xvi 15;

`venire sicut fur' est venire incognito et inexspectato; (m)quod de Domino ita dicatur, est quia intelligitur quod apud hominem janua sit clausa per falsum mali.(n) @1 verum aut bonum$ @2 i aut destructio$ @3 verum et bonum$ @4 in perfossione$ @5 et$ @6 coelos$ @7 Jobum$ @8 deripere IT$ @9 repraesentativis altered to repraesentationibus$ @10 cum verum accedit$ @11 appropriatur$ @12 i est$ @13 i ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church