Arcana Coelestia (Elliott) n. 9215

Previous Number Next Number See English 

9215. `Illud vestis ejus cuti ejus': quod significet quod etiam exteriora investiant, constat ex significatione `vestis' quod sit sensuale in communi seu sensualia, ut supra, et ex significatione `cutis' quod sit exterius, quod quoque investit interiora sed usque intra sensuale; quid cutis et quinam correspondent cuti in altera vita, videatur n. 3540, 5552-5559, 8977, 8980. Naturale hominis est interius, est exterius seu medium, et est extremum; interius naturale communicat cum caelo; medium seu exterius naturale communicat ab una parte cum interiore, et per id cum caelo, et (c)ab altera parte cum extremo, et per id cum mundo, videatur n. 4009, 4570, 5118, 5126, 5497, 5649, 5707; naturale extremum est sensuale, quod hic significatur per `vestem'; {1}hoc recipit objecta mundi {2}et sic inservit interioribus; hoc tegumentum solum vocatur quia est ultimum, ita commune omnibus; naturale {3} exterius seu medium est quod significatur per `cutem.' Inde patet quod per `vestis ejus cuti ejus' significetur quod sensuale etiam investiat exteriora. Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, ita tegumentum commune, videatur n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693. @1 et$ @2 ac inservit interiori naturali pro plano, id$ @3 i vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church