9219. `Quia misericors Ego': quod significet quod ab Ipso omne opis ex misericordia, constat ex significatione `misericors esse cum de Domino, quod sit quod ab Ipso omne opis; quod ex misericordia, est quia omnia quae a Domino, sunt ex misericordia; ipsum enim Esse Domini est Divinus Amor; et amor vocatur misericordia cum erga illos qui in miseriis sunt, ita respective ad totum genus humanum, nam hoc in miseriis constitutum est; proprium enim ejus non est nisi quam malum, n. 210, 215, 874-876, 987, 1581, 5660, 5786, 8480.