9220. Vers. 27-30. Deo non maledices, et principem in populo tuo non execraberis. Primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis; primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi. Ita facies bovi tuo, gregi tuo; septem diebus erit cum matre sua, die octavo dabis illud Mihi. Et viri sanctitatis eritis Mihi; et carnem in agro discerptam non comedetis, cani projicietis eam. `Deo non maledices' significat quod non veris Divinis blasphemandum: `et principem in populo tuo non execraberis' significat quod nec doctrinae veri: `et primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis' significat quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi: `primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi' significat {1} omnia fidei {2}quae per illa: `ita facies bovi tuo, gregi tuo' significat quod ad bonum exterius et interius: `septem diebus erit cum matre sua' significat statum illorum primum cum veris: `die octavo dabis illud Mihi' significat principium status sequentis cum ex bono vivitur, quod tunc apud Dominum: `et viri sanctitatis eritis Mihi' significat statum vitae tunc ex bono: `et carnem in agro discerptam non comedetis' significat quod non conjungetur bonum fidei falsificatum: `cani projicietis eam' significat quod immunda illa. @1 i and d etiam cp n 9224$ @2 (d)per quae illa$