9253. 'Et pauperem non revereberis in lite sua': quod significet quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri, constat ex significatione `pauperis' quod sint qui in paucis veris sunt, et quoque in falsis ex ignorantia; sed qui eorum in bono sunt volunt instrui in veris, at qui in malo sunt non volunt instrui, nam falsa apud illos qui in bono sunt flecti possunt ad vera, et tandem dissipari, at falsa apud illos qui in malo sunt non flecti ad vera possunt, ita nec dissipari; de his pauperibus dicitur quod illos `non revereberis in lite sua,' hoc est, non favebis illorum falsis; per `revereri' enim significatur favere, et per `litem' contentio veri contra falsum (c)ac falsi contra verum. Quod `pauperes' sint qui in paucis veris, et in falsis ex ignorantia, videatur n. 9209; et quod falsa apud illos qui in bono sunt mitia sint et flexibilia, at qui in malo, quod immitia et inflexibilia, n.4736, 6359, 8051, 8149, (x)8298, 8311, 8318 fin.