Arcana Coelestia (Elliott) n. 9254

Previous Number Next Number See English 

9254. Vers. 4-9. Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti, reducendo reduces eum illi. Cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo, et cessaveris a removendo ei, removendo removebis cum illo. Non declinabis judicium egeni tui in lite ejus. A verbo mendacii elongabis te, ac innocentem et justum ne occidas, quia non justificabo improbum. Et munus non accipies, quia munus occaecat apertos oculis, et pervertit verba justorum. Et peregrinum non opprimes; et vos nostis animam peregrini, quia peregrini fuistis in terra Aegypti. `Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti' significat bonum non genuinum et verum non genuinum apud illos qui extra Ecclesiam sunt: `reducendo reduces eum illi' significat instructionem et emendationem `cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo' significat falsum non concordans cum bono Ecclesiae, ex quo perituri: `et cessaveris a removendo ei' significat non receptionem veri: `removendo removebis cum illo' significat usque hortationem et nisum emendationis: `non declinabis judicium egeni tui in lite ejus' significat non destructionem pauci veri apud illos qui in ignorantia: `a verbo mendacii elongabis te' significat aversationem (x)pro falso ex malo: `ac innocentem et justum ne occidas' significat aversationem pro destruendo bono interiore et exteriore: `quia non justificabo improbum' significat quod malignitas talis sit contra Divinam justitiam: {1} `et munus non accipies' significat aversationem pro lucro quocumque; `quia (x)munus occaecat apertos oculis' significat quod lucra faciant ut non appareant vera: `et pervertit verba justorum' significat ut appareant sicut vera boni: `et peregrinum non opprimes' significat quod qui desiderant instrui in veris Ecclesiae non infestandi malis vitae: `et vos nostis animam peregrini' significat desiderium illorum et vitam: `quia peregrini fuistis in terra Aegypti' significat {2}quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus. @1 Deut. xvi 19, 20 written beside this v., cp n. 9266$ @2 statum similem omnibus qui initiantur in Ecclesiam in principio but in n 9270 in A these same words are altered to those which appear in I in both places. cp also n. 9197$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church