9259. `Removendo removebis cum illo': quod significet usque {1}hortationem et nisum emendationis, constat ex significatione `removere' cum de falso quod non concordat cum bono Ecclesiae, quod sit emendatio, ut supra n. 9258, hic nisus emendationis et exhortatio, quia tale falsum aegre emendatur. Falsa quae non concordant cum bono Ecclesiae sunt omnia illa quae contra Dominum sunt et quae contra bonum amoris in Ipsum, et contra bonum {2}charitatis erga proximum. Quod talia, quae nunc explicata sunt, in binis his legibus seu judiciis intus recondita lateant, patet etiam ex eo (x) quod illa quae in littera continent raro eveniant, nempe quod occurratur bovi seu asino (x)inimici erranti, et quod videatur asinus osoris cubans sub onere, (c)et inde non tanti ut inter leges et judicia promulgata fuissent e monte Sinai; sed illa quae intus in se continent faciunt ut inter praecipua judicia sint; continent enim quod gentes etiam amandae essent, ac (x)instruendae in veris fidei, (c)et (x)emendandae {3}quoad vitam; sed haec interna harum legum coram populo Israelitico et Judaico non potuerunt exponi quia in externis erant absque internis, et quia e patribus suis traxerunt quod odio haberent, et inde pro inimicis (c}et hostibus omnes qui non ex fratibus suis essent, hoc est, qui non nati ex Jacobo; de {4}Judaeis quales fuerint, videatur n. 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4825, 4903, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. @1 exhortationem AIT$ @2 d charitatis i amoris$ @3 in bonis vitae$ @4 illis$