Arcana Coelestia (Elliott) n. 9260

Previous Number Next Number See English 

9260. `Non declinabis judicium egeni tui in lite sua': quod significet non destructionem pauci veri apud illos qui in ignorantia, constat ex (x)significatione `declinare' {1} quod sit pervertere et sic destruere, ex significatione `judicii' quod sit rectum et verum, de qua n. 2235, 2335, 5068, 6397, 7206, 8685, 8695, 8972, ex significatione `egeni' quod sit qui in pauco vero ex ignorantia et usque desiderat instrui, de qua n. 9209, et ex significatione `litis' quod sit contentio, de qua n. (x)5963, 9024; hic `in lite' est in sua causa de pauco vero pro quo contendit. @1 i cum de vero,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church