Arcana Coelestia (Elliott) n. 9265

Previous Number Next Number See English 

9265. `Et munus non accipies': quod significet aversationem pro lucro quocumque, constat ex significatione `muneris' quod sit omne mundanum quod amatur, sive opulentia sit, sive dignitas, sive fama, sive aliud quod adblanditur naturali homini; haec vocantur in genere lucra, et in sensu interno intelliguntur per `munus quod occaecat et pervertit'; et ex significatione `non accipere' quod sit aversari, nam nisi aversationi sunt, usque spectantur et accipiuntur; {1}sed tunc aversationi sunt cum caeleste et Divinum amatur prae mundano et terrestri, nam quantum unum amatur, tantum alterum odio habetur, secundum Domini verba apud Lucam, Nullus servus potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit, et alterum amabit; non potestis Deo servire et mammonae, xvi 13;

`odio habere' est aversari, nam aversatio est odii, (m)et odium est oppositum amori, quare dicitur `aut alterum amabit';(n) ex his patet quod per `munus non accipies' significetur aversatio pro lucro quocumque. @1 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church