9266. `Quia munus occaecat apertos oculis': quod significet quod lucra faciant ut non appareant vera, constat ex significatione 'muneris' quod sit lucrum quodcumque, de qua mox supra n. 9265, ex significatione `occaecare' cum de veris, quod sit facere ut non appareant, et ex significatione `apertorum oculis' seu videntium, quod sint qui sciunt vera et perspiciunt quid verum, nam per `videre' significatur scire, intelligere, et agnoscere vera, et quoque fidem habere, n. 897, 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 5114, 5286, 5400, 6805, 8688, 9128, {1}quapropter `aperti oculis' vocantur sapientes alibi, Munus occaecat oculos sapientum, Deut. xvi 19. @1 oA, but see p. 541, note 1.$