Arcana Coelestia (Elliott) n. 9282

Previous Number Next Number See English 

9282. `Et omne quod dixi ad vos custodietis': quod significet quod praecepta, judicia, et statuta facienda sint, constat ex significatione `omne quod Jehovah dixit ad eos' quod sint omnia quae vitae, quae cultus, et quae status civilis {1}; quae vitae vocabantur praecepta, quae cultus statuta, et quae status civilis judicia {2}, n. 8972; et ex significatione `custodire' seu {3} observare, quod sit facere, nam per facere observantur. Quia illa quae vitae, quae cultus, et quae status civilis, {4} non sunt aliquid apud hominem quamdiu in solo ejus intellectu sunt, sed tunc apud illum sunt quando in voluntate, ideo in Verbo dicitur ubivis quod facienda, nam facere est voluntatis; sed scire, intelligere, agnoscere, et credere sunt intellectus, at {5} haec non sunt apud hominem priusquam fiunt voluntatis {6}, nec existunt apud illum priusquam fiunt intellectus ex voluntate, nam esse hominis est velle, et existere est inde agnoscere et credere; quae non ita sunt et existunt apud hominem non ei appropriata sunt; stant {7} foris nondum in domum recepta; ita nec faciunt aliquid ad vitam aeternam hominis, nam talia si non facta sunt vitae {8}, dissipantur in altera vita, remanentibus solum quae cordis sunt, hoc est, quae voluntatis et inde intellectus; quia ita est, in Verbo ubivis dicitur quod praecepta et statuta facienda sint, ut apud Moschen, Judicia Mea facietis, et statuta Mea custodietis ad (x)eundum in illis; quare costodietis statuta Mea et judicia Mea, quae si fecerit homo, vivet per ea, Lev. xviii (x)4, 5;

(o)tum Matth. v (x)19, vii 24-27, xvi 27; Joh. iii 21; et perpluries {9} alibi. @1 quae status civilis et quae cultus$ @2 quae status civilis judicia, et quae cultus statuta$ @3 ac$ @4 status civilis et cultus $ @5 inde$ @6 i sunt$ @7 i quasi$ @8 per velle et inde intelligere, et per sic facere illa$ @9 pluries$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church