9283. `Et nomen deorum aliorum non memorabitis': quod significet quod non cogitandum ex doctrina falsi, constat ex significatione `nominis' quod sit omne doctrinae {1} et omne cultus in complexu, de qua n. 2724, 3237, 6887, 8274, 8882, hic omne doctrinae falsi, quoniam per `deos alios' significantur falsa, n. 4544, 7873, 8867, et ex significatione `memorare' quod sit cogitare; quod `memorare sit cogitare, est quia memorare est oris, et per illa quae oris sunt significantur ea quae cogitationis; causa est quia loquela hominis ex cogitatione fluit {2}; est enim homini cogitatio loquens, et cogitatio non loquens; cogitatio loquens est cum qua loquela {3} unum facit, cogitatio autem non loquens est cum qua cogitatio loquens et inde loquela {4} unum facit apud sinceros et justos, sed non unum apud insinceros et injustos; nam cogitatio non loquens est superius (o)seu interius intellectuale hominis procedens ex ipsa voluntate ejus; cogitatio vero loquens est inferius (o)seu exterius intellectuale formatum a superiore seu interiore ad sistenda, vel ad simulanda coram mundo illa quae justi et aequi ac quae boni et veri sunt. [2] Inde {5} patet qualis est homo sincerus et justus et qualis homo insincerus et injustus, quod nempe apud hominem sincerum et justum internus homo formatus sit ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi subordinati caelo, n. 9279, at {6} apud hominem insincerum et injustum, quod internus homo formatus sit ad imaginem inferni, et externus ad imaginem caeli subordinati inferno {7}; nam per externum simulat illa quae caeli sunt, et rationalia quae e caelo, applicat ad favendum concupiscentiis et quoque ad fallendum; ex his constat {8} (d)quod inversi status vitae sint apud justos et injustos. @1 fidei IT$ @2 procedit$ @3 i oris$ @4 d et usque loquela$ @5 i quoque$ @6 et IT$ @7 i apud illum$ @8 inde patet$