Arcana Coelestia (Elliott) n. 9366

Previous Number Next Number See English 

9366. Sed res in se talis est: quantum in igne amorum sui et mundi sunt, et ex igne illo loquuntur, praedicant, et agunt, tantum in illo persuasivo sunt; et tunc non aliter sciunt quam quod ita sit; cum autem non in illorum amorum igne sunt, tunc nihil credunt, et plures illorum negant; inde patet quod fides persuasiva sit fides oris et non cordis; ita quod in se non sit fides.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church