Arcana Coelestia (Elliott) n. 9367

Previous Number Next Number See English 

9367. Qui in fide persuasiva sunt non sciunt ex aliqua illustratione interna num vera sint vel falsa quae docent, immo nec curant, modo a vulgo credantur; sunt enim in nulla affectione veri propter verum. Illi quoque solam fidem prae reliquis defendunt, et bonum fidei, quod est charitas, tanti faciunt quantum per id possunt lucrari.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church