Arcana Coelestia (Elliott) n. 9394

Previous Number Next Number See English 

9394. `Et posuit in crateribus': quod significet apud hominem in ejus memoriae rebus, constat ex significatione `craterum' quod sint res memoriae; quod `crateres' sint res memoriae, est quia vasa in genere significant scientifica, n. 1469, 1496, 3068, 3079, et scientifica non aliud sunt quam res memoriae; inde `crateres' hic sunt tales res memoriae in quibus {1}sunt vera Divina, quae in genere per `sanguinem' significantur. Quid scientifica respective ad vera et bona vitae apud hominem, paucis dicetur: omnia quae addiscuntur et in memoria reponuntur, et inde {2}ad visum intellectualem evocari possunt, vocantur scientifica, et in se sunt {3}res quae constituunt intellectuale naturalis seu externi hominis; scientifica quia sunt cognitiones, inserviunt visui interni seu {4}rationalis hominis pro quodam quasi speculo videndi talia quae sibi inserviunt; cadunt enim sub aspectum interni hominis, sicut solent campi herbis, floribus, varii generis segetibus et arboribus referti, aut sicut horti variis ad {5}usus et ad jucunditates sensuum ornati, {6}ad aspectum externi hominis in materiali mundo; sed visus internus, qui est intellectus, non aliud in campis seu hortis rerum memoriae suae videt quam quae conveniunt amoribus in quibus homo est, et quoque quae favent principiis 2 {7}quae amat; quapropter qui in amoribus sui et mundi sunt, illi non vident nisi talia quae illis favent, et illa vocant vera, et quoque per fallacia et apparentia faciunt similia veris; et dein vident talia quae concordant cum principiis {8}captis quae amat quia a se; inde patet quod scientifica et cognitiones, quae sunt res memoriae, inserviant illis qui in amoribus istis sunt, pro mediis confirmandi falsa contra vera, et mala contra bona, et sic destruendi vera et bona Ecclesiae; inde est quod eruditi qui tales sunt plus insaniant quam simplices, et apud se negent Divinum, providentiam, caelum, infernum, vitam post mortem, (d)et vera fidei; quod luculenter patet ab eruditis orbis Europaei hodie in altera vita, ubi ingens numerus eorum ipso corde athei sunt, nam in altera vita {9}corda loquuntur et non ora; ex his nunc constat cui usui sunt cognitiones et scientifica illis qui ex jucundis amorum sui et mundi cogitant. 3 Sed prorsus aliter apud illos qui ex jucundis amorum caelestium, qui sunt amores in Dominum et erga proximum; hi, quia cogitatio eorum dicitur per caelum a Domino, non aliud in campis {10}et hortis rerum (t)suae memoriae vident et eligunt quam quae conveniunt jucundis illorum amorum, et concordant cum doctrinalibus suae Ecclesiae quae amant; his sunt res memoriae sicut paradisi caelestes, et quoque repraesentantur et in Verbo significantur per paradisos, videatur n. 3220. 4 Ulterius sciendum quod scientifica seu res memoriae cum fiunt vitae hominis, {11}ex memoria exteriore {12}evanescant, quemadmodum solent gestus, actiones, loquelae, reflexiones, {13}intentiones, {13}in genere cogitationes et affectiones hominis, quando per continuum usum seu habitum fiunt sicut spontanea et naturalia, sed non alia fiunt vitae hominis quam quae intrant in jucunda amorum ejus et formant illa, ita quae intrant in voluntatem ejus; (d)de his videantur quae n. 8853- 8858 dicta et ostensa sunt, et de memoria exteriore, quae est corporis, et de memoria interiore, quae est ejus spiritus, n. 2469-2494. Quod scientifica sint vasa, et in Verbo significentur per omnis 5 generis vasa, ut per crateres, scyphos, hydrias, et similia, est quia unumquodvis scientificum {14}est quoddam commune, quod in se continet particularia et singularia concordantia cum communi, et talia communia in series et quasi in manipulos disposita sunt; ac manipuli et series illae ita invicem ordinatae ut referant formam caelestem, et sic ordine {15}a singularissimis ad communissima; idea talium serierum formari potest a seriebus et manipulis muscularibus in corpore humano; quilibet manipulus ibi consistit ex pluribus fibris motricibus, et quaelibet fibra motrix a vasis sanguineis et fibris nerveis; quilibet etiam manipulus muscularis, qui communi voce musculus vocatur, sua tunica circumtectus est, per quam distinguitur ab aliis; similiter fasciculi interiores, qui fibrae motrices vocantur; sed usque omnes musculi, et in illis {16}fibrae motrices, quae in universo corpore sunt, ita {17}ordinatae sunt ut ad (x)unamquamvis actionem secundum voluntatis lubitum concurrant, et hoc modo incomprehensibili; similiter se habet cum scientificis memoriae, quae etiam similiter excitantur a jucundo amoris hominis, quod est ejus voluntatis, sed media parte intellectuali; id quod factum {18}vitae hominis, quod est id quod factum est voluntatis seu amoris ejus, excitat illa; {19}interior enim homo visum in illis continue habet, et delectatur illis quantum conveniunt amoribus suis; et quae intrant plane in amores, et fiunt spontanea et quasi naturalia, illa e memoria externa evanescunt, sed manent inscripta memoriae internae unde nusquam delentur; ita scientifica fiunt vitae. Ex his etiam patet quod scientifica sint tanquam vasa vitae interioris 6 hominis, {20}et quod inde sit quod scientifica per vasa varii generis, et hic per `crateres,' significentur; similia per `vasa' et `crateres' significantur apud Esaiam, Figam eum clavum in loco fideli, ut sit in thronum gloriae domui patris ipsius, super quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et nepotum, omnia vasa parvuli, ex vasis craterum usque ad omnia vasa nabliorum, xxii 23, 24;

agitur ibi in sensu interno et repraesentativo de Divino Humano Domini, et quod per Ipsum et ex Ipso omnia vera et bona a primis ad ultima; vera scientifica ex prosapia caelesti sunt `vasa craterum,' et vera scientifica ex prosapia spirituali sunt `vasa nabliorum': et apud Sachariam, In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari, xiv 20;

`tintinnabula equorum' pro veris scientificis quae ex intellectuali illustrato, n. 2761, 2762, 5321, et `crateres coram altari' pro bonis scientificis; similia per `crateres altaris' significantur, Exod. xxvii 3, xxxviii 3. @1 sunt vera Divina, quae per sanguinem significantur altered to est verum Divinum, quod per sanguinem significatur$ @2 intellectualiter$ @3 vera$ @4 intellectualis$ @5 usum$ @6 (d)sicut horti et campi tales in materiali mundo se habent ad visum externum qui est oculi, ita scientifica et cognitiones quae in memoria, in spirituali mundo se habent ad visum externum [internum intended], qui est intellectus$ @7 i captis$ @8 talibus verosimilibus$ @9 loquuntur ora ex corde, et non sicut in mundo, ex ore solo$ @10 seu$ @11 i tunc$ @12 evanescunt, sicut$ @13 i et$ @14 commune$ @15 in IT$ @16 fibrosi fasciculi, qui$ @17 ordinati$ @18 vita IT$ @19 internus$ @20 nam vix aliter *** *** sicut in corpore musculi et eorum (m) fibrae motrices per voluntatem medio intellectu, correspondent etiam(n) *** est quod talia scientifica per crateres significentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church