Arcana Coelestia (Elliott) n. 9433

Previous Number Next Number See English 

9433. `E medio nubis': quod significet ex obscuro quod prius constat ex significatione `nubis' quod sit ultimum Verbi, quod obscurum ita respective, de qua supra n. 9430; quod `nubes' id sit, est qui; Divinum Verum quod a Domino, nusquam apparere potest in ipso jubare in quo est, sic enim periret homo, nam ex luce veri plane occaecaretur ejus intellectuale, et ab igne boni plane exstingueretur ejus voluntarium, ita omne vitae ejus annihilaretur; inde est quod Divinum Verum accommodetur captui cujusvis, et quasi obveletur nube, (x)etiam apud angelos, n. 6849; obvelatio illa apud spiritus apparet sicut nubes, densitate et tenuitate secundum cujusvis receptionem. 2 Hoc intelligitur per haec apud Esaiam, Creat Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et super convocationes ejus nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum; et tugurium erit in umbram interdiu ab ardore, ac in refugium et in latibulum contra inundationem et contra pluviam, iv 5, 6;

`habitaculum montis Zionis' est caelum et Ecclesia, `convocationes ejus sunt bona et vera, `nubes interdiu, fumus noctu, ac obtegumentum {1}est obvelatio veri Divini, ita accommodatio secundum captum; quo `gloria super qua obtegumentum' sit Divinum Verum quod a Domino, videatur supra n. 9429; `tugurium' est ultimum veri Divini quod abscondit interiora; quod `id erit in umbram interdiu ab ardore, et in refugium contra inundationem et pluviam' est ut tutus sit homo {2} ne laedatur. 3 (d)Describitur etiam obvelatio Divini Veri apud Davidem, Jehovah Deus mi, magnus es valde! gloriam et honorem induisti Qui operit Se luce quasi veste, contignat aquis triclinia Sua, ponit; nubes currum Suum, fundat terram super basibus ejus ut non dimoveatur in aeternum et perpetuum; abysso sicut veste obvelasti illam; limitem posuisti non transeant, Ps. civ 1-6 [, 9];

`gloria et honor quo se induit Jehovah,' hoc est, Dominus, est Divinum Verum, {3} n. 9429, `lux qua operitur sicut veste' est Divinum Verum quale est in caelo et in Ecclesia; quod id in Verbo lux sit, videantur citata (d)supra n. 9429; `triclinia quae contignat aquis' sunt caelestes societates, et `aquae' sunt vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, `nubes quas ponit currum' sunt vera ex quibus doctrina; quod `currus' sit doctrina, videatur n. 5321, 8215; `terra,' de qua dicitur quod `fundetur super basibus suis ut non dimoveatur in aeternum,' est Ecclesia; quod `terra' in Verbo sit Ecclesia, videantur citata n. 9325; `bases super quibus fundatur' sunt vera in ultimis qualia sunt Verbi in sensu ejus litterali; inde dicitur `ut non dimoveatur in aeternum'; `abyssus qua sicut veste obvelatur' est scientificum verum pro naturali homine, n. 6431, 8278; inde patet quid sit `limes {4} positus ut non transeant,' quod nempe sit ultimum veri Divini in quod desinunt interiora, et super quo sicut super {5} fulcro et fundamento subsistunt et quiescunt, ut supra dictum est. @1 est accommodatio veri Divini secundum captum, ita obvelatio ejus$ @2 i et$ @3 i videatur supra$ @4 i qui$ @5 i suo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church