Arcana Coelestia (Elliott) n. 9434

Previous Number Next Number See English 

9434. `Et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis': quod significet Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, sed apud illos qui in externo ejus separato ab interno quod (x)laedens et vastans, constat ex significatione `aspectus gloriae Jehovae' quod sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino; quod `aspectus' sit apparentia coram oculis, patet, et quod `gloria Jehovae' sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 9429; ex significatione `ignis' quod sit amor in utroque sensu, de qua n. 4906, 5215, (x)6314, 6832, 7324, hic, ipse amor Divinus; ex significatione `capitis montis' quod sit {1}intimum caeli, nam per `montem Sinai' significatur caelum, n. 9420, 9427, et per supremum ejus, quod vocatur `caput' et cacumen, intimum ejus, n. 9422; ex significatione `comedere' quod sit consumere, ita laedere et vastare; et ex {2}repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui in externis absque internis, de qua saepius supra; ex his constare potest quod per `aspectum gloriae Jehovae sicut ignis in capite montis' significetur Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, et per quod esset `sicut ignis comedens oculis filiorum Israelis' significetur quo apud illos qui in externo ejus absque interno, esset laedens et vastans. 2 Cum hoc ita se habet: sunt bini amores sibi prorsus oppositi amor caelestis et amor infernalis; amor caelestis est amor in Dominum et amor erga proximum, et amor infernalis est amor sui et amor mundi; illi apud quos amores infernales regnant in inferno sunt, at illi apud quos amores caelestes regnant in caelo sunt; est enim amor ipsum vitale hominis, nam absque amore prorsus nulla vita est; ex amore enim cuivis est vitae ejus calor et ignis; quod absque calore et igne vitali sit nulla vita, manifeste patet; inde sequitur quod qualis est amor talis sit vita, proinde, qualis est amor talis sit homo; quapropter quisque ex ipsis suis amoribus scire potest num caelum in illo sit vel num infernum. Amor est sicut ignis aut flamma apud hominem, et est quoque ignis seu flamma vitalis, ut dictum est, et fides est sicut lux ex illo igne seu ex illa flamma, et quoque est lux quae illuminat interiora ejus intellectus; inde quoque patet qualis lux ex qua fides {3} illis qui in amore caelesti sunt et qualis lux ex qua fides illis qui in amore infernali sunt; quod ex hac luce sit fides persuasiva, quae in se non est fides, sed persuasio quod ita (x)sit propter se et mundum, videatur n. 9363-9369. In Ecclesia hodie ponitur vita spiritualis, quae est vita {4} aeterna, in sola fide, ita in fide absque bonis {5}amoris caelestis; sed qualis illa vita sit, quisque ex illis quae nunc dicta sunt, si expendat, videre potest. 3 Dicendum nunc est quomodo se habet cum igne Divino, qui est Divinus Amor, apud illos qui in amore caelesti sunt, et quomodo apud illos qui in amore infernali: apud illos qui in amore caelesti sunt, est ignis seu amor Divinus continue creans et renovans interiora voluntatis ac illuminans interiora intellectus, at apud illos qui in amore infernali sunt, est ignis seu amor Divinus continue laedens et vastans; causa est quia apud hos amor Divinus cadit in opposita per quae destruitur; vertitur enim in ignem seu amorem sui et mundi, ita in contemptum aliorum prae se, in inimicitias contra omnes qui (t)sibi non favent, et sic in odia, in vindictas, et tandem in saevitias; inde nunc est quod ignis Jehovae apparuerit coram oculis filiorum Israelis ut comedens seu consumens; erant enim illi in amore sui et mundi, quoniam in externis absque internis. Quod ignis ille fuerit illis comedens et consumens, patet etiam 4 alibi apud Moschen, Factum est cum audivistis vocem e medio tenebrarum,monsque ardens igne, accessistis ad me omnia capita tribuum vestrarum, et seniores vestri, et dixistis, (x)En videre fecit nos Jehovah Deus noster gloriam Suam et magnitudinem Suam, ac vocem Ipsius audivimus e medio ignis; verumtamen quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic; si addimus nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, utique moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25];

videantur etiam quae n. 6832, 8814, 8819, ostensa sunt; et quod populus ille talis fuerit, (x)citata n. 9380. Per `ignem comedentem' etiam alibi in Verbo significatur vastatio, ac dicitur de impiis, ut apud Joelem, Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis: ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum, {6}desertum vastitatis, ii [1,] 2, 3:

apud Esaiam, 5 Audiri faciet Jehovah gloriam vocis Suae in flamma ignis comedentis, xxx 30:

apud eundem, Quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis? xxxiii 14:

{7}apud eundem, Visitaberis a Jehovah flamma ignis comedentis, xxix 6:

apud Ezechielem, Posteritas tua comedetur per ignem, xxiii 25;

in his locis `ignis comedens' est ignis cupiditatum quae ex amoribus sui et mundi, quoniam hic ignis est qui consumit hominem et qui vastat Ecclesiam. Hoc quoque repraesentatum est per ignem a coram Jehovah, qui comedit filios Aharonis Nadab et Abihu, propterea quod dederint in turibula sua ignem alienum, Lev. x 1, 2; `dare in turibula ignem alienum' est cultum instituere ex alio amore quam ex caelesti; quod talis ignis sit amor sui et mundi, et omnis inde cupiditas, videatur n. 1297, 1861, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, (x)9141. @1 in intimo coelo$ @2 significatione$ @3 i est$ @4 i ejus$ @5 amorum coelestium$ @6 i et IT$ @7 In A this quotation from Isaiah is placed before that drawn from xxx 30.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church