Arcana Coelestia (Elliott) n. 9440

Previous Number Next Number See English 

9440. Qui non scit arcana caeli credere potest quod homo non possit videre tellures tam dissitas, et per experientiam sensualem aliquid de illis referre; sed sciat quod spatia et distantiae, et inde progressiones, quae (x)apparent in mundo naturali, in sua prima causa et origine sint mutationes status interiorum, et quod apud angelos et spiritus secundum eas appareant; et quod illi sic per eas transferri possint ab uno loco in alterum, et ab una tellure {1}in alteram, etiam ad tellures quae in fine universi; similiter etiam homo quoad suum spiritum, manente usque corpore ejus in suo loco; ita mecum etiam factum est, quoniam, ex Divina Domini Misericordia, mihi datum est conversari cum spiritibus sicut (x)spiritus, et simul cum hominibus sicut homo. Quod spatia et distantiae, et inde progressiones in caelo sint apparentiae ex mutationibus status interiorum, videatur n. (x)5605. Quod homo quoad spiritum {2} ita transferri possit, sensualis homo non capere potest, quoniam is in spatio et in tempore est, et progressiones suas secundum illa mensurat. @1 ad$ @2 i suum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church