Arcana Coelestia (Elliott) n. 9441

Previous Number Next Number See English 

9441. Quod plures mundi sint, unicuivis constare potest ex eo quod tot sidera in universo appareant, et notum et in erudito orbe quod unumquodvis sidus sit instar solis in suo loco, manet enim fixum sicut sol nostrae telluris in suo; et quod distantia faciat ut appareat in parva forma sicut stella; consequenter quod similiter ac sol nostri mundi circum se habet planetas, (x)qui sunt tellures; ad quid aliter tantum caelum cum tot astris? finis enim creationis universi est homo, ut ex homine sit caelum angelicum; quid pro Infinito Creatore foret genus humanum, et inde caelum angelicum ex una tellure, pro Quo non satis essent mille tellures, immo nec myriades? Calculus initus est, si forent 1,000,000 tellures in universo, et in unaquavis tellure homines numero 300,000,000 seu 300 milliones, et 200 generationes intra 6000 annos, et cuique homini daretur spatium 3 ulnarum cubicarum, quod numerus tot hominum in unam summam collectus non usque impleret spatium millesimae partis hujus telluris, ita non spatium unius satellitis circum planetam Jovis vel Saturni, quod foret spatium in universo parvitatis inconspicuae, nam satelles coram nudo oculo vix apparet; quid hoc pro Creatore universi, Cui non satis foret si totum universum fuisset impletum, est enim Infinitus? De his cum angelis locutus sum, qui dixerunt quod illi similem ideam de paucitate generis humani respective ad infinitatem Creatoris habeant, sed usque quod illi non ex spatiis sed ex statibus cogitent, et quod secundum eorum ideam tellures numero tot myriadum, quot usquam cogitari possent, utque prorsus nihil forent ad Dominum. Praeterea, quod caelum angelicum, cujus seminarium est (t)genus humanum, correspondeat omnibus quae apud hominem, et quod tale caelum non condi possit ab angelis ex una tellure, sed erit ex innumeris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church