Arcana Coelestia (Elliott) n. 9600

Previous Number Next Number See English 

9600. `Longitudo aulaei unius octo et viginti in cubito': quod significet sanctum veri ex bono, constat ex significatione `longitudinis' quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898, 9487, ex significatione `aulaei' quod sit verum interius fidei, quod intellectualis novi, de qua supra n. 9595, et ex significatione `octo et viginti' quod sint sanctum conjunctionis; quod viginti octo id sint, est quia is numerus existit ex multiplicatione septem per quattuor, et per septem significatur sanctum. n. 433, 716, 881, 5265, 5268, et per quattuor conjunctio, n. 1686: 8877; numeri enim multiplicati simile significant cum simplicibus ex quibus sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; ex tus patet quod per `longitudinem aulaei unius octo et viginti in cubito' significetur sanctum veri ex bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church