Arcana Coelestia (Elliott) n. 9601

Previous Number Next Number See English 

9601. `Et latitudo quattuor in cubito': quod significet conjugium veri cum bono, constat ex significatione `latitudinis' quod sit verum. de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, et ex significatione `quattuor' quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 8877, ita conjugium, nam conjunctio veri et boni dicitur conjugium caeleste, n. 2173, 2618, 2728: 2729, 2803. Quod quattuor sint conjunctio seu conjugium, est quia is numerus ex duobus in se multiplicatis {1}existit, et duo sunt conjunctio. n. 5194, 8423; (c)et numeri multiplicati simile cum simplicibus ex quibus sunt significant, {2}ut mox supra n. 9600 dictum est; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur {3}in locis n. 9488 citatis. @1 exsurgit before ex duobus$ @2 Before numeri$ @3 ex locis citatis, n 9488$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church