9613. `Et erit habitaculum unum': quod significet totum caelum ita prorsus unum, constat ex significatione `habitaculi' quod sit caelum, de qua n. 9594; quod unum sit cum ita conjunctum, patet; caelum enim {1} ex myriadibus societatum angelicarum consistit, et usque Dominus illos {2} sicut unum angelum seu unum hominem ducit; quod ita sit, est causa quia inter omnes est amor mutuus ex amore Domini; cum ille amor est inter omnes et in omnibus, tunc omnes possunt disponi in formam caelestem, quae talis est ut plures unum sint, et quo plures eo fortius {3} unum. Similiter se habet hoc sicut cum innumerabilibus in corpore humano, quae tametsi distincta sunt et varia, usque unum faciunt; causa est quia in simili forma sunt in qua caelum, correspondent enim {4}, ut ad finem plurium capitum ostensum est; et ex correspondentia in {5} mutuo amore sunt, et sic conjuncta; inde est quod homo qui in bono amoris et fidei est sit caelum in minima forma, n. 9279; et (x)quod totum caelum coram Domino sit sicut unus homo, n. 9276 fin. [2] Omnis conjunctio tam innumerabilium societatum angelicarum in caelo, cum modis conjunctionis earum, repraesentata est in forma constructionis habitaculi ac tentorii, de quibus in hoc capite; sed modi conjunctionis, quales in caelo, non inde ad ideam hominis pervenire possunt, ex causa quia homo ne, quidem scit quod per habitaculum repraesentatum (x)sit caelum; et si (o)id scivisset, usque non scit quod societates caelestes ita per amorem conjunctae sint ut unum referant; sed omnia illa plene in angelorum ideam influunt cum haec de habitaculo leguntur, omnia enim et singula descriptionis sensum internum habent, qui a Domino coram angelis manifestatus sistit statum conjunctionis omnium totius caeli inter se per amorem qui a Domino. [3] Conjunctio societatum angelicarum in unum caelum se refert ad has leges, 1. Quod omne unum in caelo {6} forma plurium secundum harmoniam caelestem consociatorum existat. 2. Quod amor sit conjunctio spiritualis, unde harmonia caelestis. 3. Quod vinculum universale erit, ut singula inter se teneantur conjuncta. 4. Quod vinculum universale influet in vincula singularia, et faciet illa. 5. Quod vinculum universale sit Dominus ita amor ab Ipso, et inde amor in ipsum. 6. {7} Quod vincula singularia sint inde, et quod illa sint amoris mutui seu {8} charitatis erga proximum. Hae leges {9} sunt a quibus caelum ex innumerabilibus societatibus angelicis consistens usque ut unus homo sit. @1 etiam$ @2 i omnes$ @3 magis$ @4 i coelo$ @5 i quodam$ @6 coelorum IT$ @7 i et$ @8 d seu i et$ @9 i ordinis$