Arcana Coelestia (Elliott) n. 9614

Previous Number Next Number See English 

9614. Vers. 7-14. Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo, undecim aulaea facies illa. Longitudo aulaei unius triginta in cubito, et latitudo quattuor in cubito, aulaeum unum, mensura una undecim aulaeis. Et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii. Et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura, et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius. Et facies ansulas aeri quinquaginta, et induces ansulas in loramenta, et conjunges tentorium ut sit unum. Et redundans superfluum in aulaeis tentorii, dimidium aulae superflui redundare facies super posteriora habitaculi. Et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud. Et facies tegumentum tentorio pellibus arietum rubrorum, et tegumentum pellibus melium desuper. `Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo significat externum caeli quod ex veris quae ex bono externo caelesti: `undecim aulaea facies illa' significat omnia vera ex quibus: `longitudo aulaei unius triginta in cubito' significat plenum veri ex bono: `et latitudo quattuor in cubito' significat conjugium veri cum bono: `aulaeum unum' significat ita singulis veris: `mensura una undecim aulaeis' significat statum rei similem: `et conjunges quinque aulaea solum, et sex aulaea solum' significat communicationem veri cum bono (c)et boni cum vero constantem: `et duplicabis aulaeum sextum e regione facierum tentorii' significat communicationem omnium illius caeli cum extremis ibi, et influxum inde in caelum ultimum: `et facies quinquaginta loramenta super ora aulaei unius extremi in junctura' significat plenariam conjunctionem unius sphaerae cum altera: `et quinquaginta loramenta super ora aulaei juncturae alterius' significat similiter reciproce: `et facies ansulas aeris quinquaginta' significat plenariam facultatem conjunctionis a bono externo: `et induces ansulas in loramenta' significat modum conjunctionis: `et conjunges tentorium, ut {1} sit unum' significat externum caeli ita prorsus unum: `et redundans superfluum in aulaeis tentorii' significat procedens: `dimidium aulaei superflui redundare facies super posteriora habitaculi' significat ad ultimum illius caeli: `et cubitus hinc et cubitus illinc in superfluo in longitudine aulaeorum tentorii erit redundans super lateribus habitaculi hinc et illinc ad tegendum illud' significat modum quo ultimum illud procedit a bono ut caelum tutum reddatur: `et facies tegumentum tentorio' significat caeli illius ambitum: `pellibus arietum rubrorum' significat externa vera ex bono {2}: `et tegumentum pellibus melium desuper' significat extra `illum' ex bono externo {2}. @1 et AIT$ @2 i n. 9471$ @3 illa IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church