9668. `Et statues habitaculum secundum modum quem videre factus es in monte': quod significet ad plagas secundum status boni et inde veri in caelo quod repraesentatur, constat ex significatione `habitaculi' quod sit repraesentativum caeli, de qua n. 9594; ex significatione `secundum modum quem videre factus es in monte' quod sit ad plagas secundum status boni et inde veri in caelo, nam illud per modum, secundum quem statueretur habitaculum, intelligitur; quod mons Sinai, ubi visum (o)est, sit caelum, videatur n. 9420. (m)Ex descriptione {1} patet quod habitaculum positum fuerit quoad longitudinem ab oriente (o)ad occidentem, et quod ad orientem esset introitus, ad {2} occidentem arca; inde latera erant {3} ad meridiem et (o)ad septentrionem {4}; plaga orientalis habitaculi repraesentabat statum boni in suo ortu, {5} plaga occidentalis statum boni in suo occasu, plaga meridionalis {6} statum veri in sua luce, et plaga septentrionalis statum veri in sua umbra. [2] Introitus erat ad plagam orientalem, ex causa quia Dominus intrat {7} per bonum amoris in caelum; quod etiam constare potest apud Ezechielem, ubi agitur de novo templo, ubi haec, Duxit me ad portam quae spectans versus orientem, cum ecce gloria Dei Israel {8} venit a via orientis; et gloria Jehovae intravit in domum via portae, cujus facies versus orientem, et implevit gloria Jehovae domum, xliii 1-6:
et dein, Dixit ad me Jehovah, (x)Porta spectans orientem clausa erit, non aperietur, et vir non intrabit per eam, sed Jehovah Deus Israel intrabit per eam, xliv 1, 2;
ex quibus manifeste patet quod Dominus solus intret in caelum per bonum amoris, et quod bonum amoris a Domino impleat caelum et faciat illud; `oriens' significat Dominum {9} quoad bonum amoris, ex causa quia Dominus est Sol caeli, n. 3636, 3643, 7078, 7083, (x)7171, 8644, 8812. In caelo autem ita se habet: oriens est ubi Dominus apparet ut Sol, quod est antrorsum e regione oculi dextri, n. 4321 fin., 7078, 7171, versus occidentem inde, ita in linea recta ab oriente et ad occidentem {10} sunt qui in bono amoris; ad austrum (o)autem sunt qui in luce veri, et ad septentrionem qui in umbra veri. Omnes qui in caelo spectant ad Dominum, nam ibi antrorsum spectare est ad Ipsum; nemo ibi potest retro ab Ipso spectare (m)utcumque se vertit, videatur n. 4321 fin., sed hoc arcanum est quod naturalis homo non potest comprehendere {11}.(n) Talia sunt quae repraesentabantur per modum visum Moschi in monte, secundum quem statueretur habitaculum. @1 i ejus$ @2 versus$ @3 et sic quod latera essent$ @4 i ita situ contrario ad situm templorum hodie$ @5 i etiam$ @6 austrina$ @7 After amoris$ @8 Israelis$ @9 enim est Dominus$ @10 orientem$ @11 hoc arcanum est, quod naturalis homo non potest comprehendere, videatur idem ab experientia n. 4321 fin., inde patet, cur introitus in tabernaculum esset via orientis,$