Arcana Coelestia (Elliott) n. 970

Previous Number Next Number See English 

970. In fine hujus capitis sequitur de vastationibus.

CAPUT IX 1. ET benedixit Deus Noaho et filiis ejus, et dixit illis, Fructificamini et multiplicamini, et implete terram. 2. Et timor vestri et terror vestri sit super omnem bestiam terrae, et super omnem avem caeli; ad omne quod prorepere facit humus, et ad omnes pisces miris, in manus vestras data sunto. 3. Omne reptile quod est vivum, vobis erit in cibum; sicut olus herbae dedi vobis id omne. 4. Solummodo carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedetis. 5. Et profecto sanguinem vestrum animabus vestris quaeram, e manu omnis ferae quaeram eum, et e manu hominis, e manu viri fratris ejus, quaeram animam hominis. 6. Effundens sanguinem hominis in homine, sanguis ejus effundetur; quia in imaginem DEI fecit hominem. 7. Et vos fructificamini et multiplicamini; effundimini in terram, et multiplicamini in ea. * * * 8. Et dixit Deus ad Noahum, et ad filios ejus cum illo, dicendo, 9. Et Ego, ecce Ego, erigo foedus Meum cum vobis, et cum semine vestro post vos. 10. Et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam, et ad omnem feram terrae vobiscum; ab omnibus egredientibus arca, quoad omnem feram terrae. 11. Et erigo foedus Meum vobiscum; et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii; et non erit amplius diluvium ad perdendum terram. 12. Et dixit DEUS, Hoc signum foederis, quod Ego do inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum; in generationes saeculi. 13. Arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis infer Me et inter terram. 14. Et erit in obnubilando Me nube super terram, et videtur arcus in nube. 15. Et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam in omni carne; et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem. 16. Et erit arcus in nube, et video eum, ad recordandum foederis aeterni inter Deum et inter omnem animam vivam in omni carne, quae super terra. 17. Et dixit DEUS ad Noahum, Hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra. * * * 18. Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca, Shem et Ham et Japheth; et Ham is pater Canaanis. 19. Tres hi filii Noahi; et ab illis dispersa est tota terra. 20. Et coepit Noah vir humi, et plantavit vineam 21. Et bibit de vino, et inebriatus est, et discoopertus fuit in medio tentorii sui. 22. Et vidit Ham, pater Canaanis, nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis foris. 23. Et accepit Shem et Japheth vestem, et posuerunt super humero ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris sui; et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt. 24. Et expergefactus Noah e vino suo, et rescivit quod fecit ei filius ejus minor. 25. Et dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis. 26. Et dixit, Benedictus JEHOVAH DEUS Shemi, et erit Canaan servus illi. 27. Dilatet DEUS Japhetum et habitabit in tentoriis Shemi, 28. Et vixit Noah post diluvium, trecentis annis et quinquaginta annis. 29. Et fuerunt omnes dies Noahi nongenti anni et quinquaginta anni; et mortuus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church