Arcana Coelestia (Elliott) n. 9808

Previous Number Next Number See English 

9808. `E medio filiorum Israelis': quod significet in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione `Israelis' quod sint qui ab Ecclesia, ita abstracte ipsa Ecclesia, de qua n. 4286, (x)6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805, 9340, et quia Israel est Ecclesia, etiam est caelum, nam caelum et Ecclesia unum faciunt, et est quoque Ecclesia caelum Domini in terris; apud {1}unumquemque etiam hominem Ecclesiae est caelum intus in eo cum in vero et simul in bono est ex Domino. @1 unumquemvis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church