Arcana Coelestia (Elliott) n. 9809

Previous Number Next Number See English 

9809. `Ad fungendum eum sacerdotio Mihi': quod significet repraesentativum Domini, constat ex repraesentatione `sacerdotii' quod in supremo sensu sit omne officium, quod Dominus obit ut Salvator; et quicquid ut Salvator obit, est ex Divino Amore, ita ex Divino Bono, nam omne bonum est amoris; inde quoque per `sacerdotium' in supremo sensu significatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini. Est Divinum Bonum, et est Divinum Verum; Divinum Bonum est in Domino, ita est Esse Ipsius, quod in Verbo vocatur Jehovah Divinum autem Verum est ex Domino, ita est Existere {1}ex illo Esse, hoc in Verbo intelligitur per Deum; et quia id quod Existit ex Ipso, etiam est Ipse, ideo quoque Dominus est Divinum Verum, quod est Ipsius Divinum in caelis; caeli enim existunt ex Ipso, sunt enim angeli ibi receptiones ipsius Divini, angeli caelestes receptiones Divini Boni quod ab Ipso, angeli autem spirituales receptiones Divini Veri quod inde; {2}ex his constare potest quid Domini repraesentatum est per sacerdotium, et quid Domini repraesentatum est per regium; nempe per sacerdotium Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et per regium Divinum Verum inde. 2 Quod per sacerdotium repraesentatum sit Divinum Bonum Divini Amoris Domini, ita omne officium quod Dominus obit ut Salvator constat ex sequentibus in Verbo: {3} apud Davidem, Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum robori mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum: populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum Malkizedech; dominus ad dextram tuam, percussit in die irae Suae reges; judicavit inter gentes, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, Ps. cx 1-7;

ex his patet quid Dominus ut sacerdos, consequenter quid sacerdotium in Domino {4}repraesentaverat, quod nempe omne opus salvationis humani generis; agitur enim ibi de pugnis Domini cum infernis quando in mundo fuit, per quas Sibi acquisivit Divinam omnipotentiam super inferna, per quam salvavit genus humanum, et quoque hodie salvat omnes qui ipsum recipiunt; ipsa haec salvatio, quia ex Divino Bono Divini Amoris, est ex qua de Domino dicitur, Tu sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum Malkizedech; Malkizedech est rex justitiae, ita dictus Dominus ex eo quod justitia factus, et sic salus, secundum illa quae n. 9715 ostensa sunt.{5} Sed quia singula ibi arcana de pugnis Domini cum in mundo fuit 3 continent, quae (x)revelari absque sensu interno nequeunt, ideo licet breviter illa explicare: Dictum Jehovae ad Dominum Meum significat quod de Domino, cum in mundo; quod per `dominum' ibi Dominus quoad Divinum humanum intelligatur, constat apud Matth. xxii 41-43 [A. V.43-45]; Marc. xii 36; Luc. xx 42-44 sede ad dextram Meam significat omnipotentiam Divini {6}Boni per Divinum Verum, quod Dominus tunc fuit, et ex quo pugnavit et vicit; {7}quod `sedere a dextris' sit status potentiae, et cum de Divino quod sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 6948, 7518, 7673, 8281, 9133, et quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, (x)6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643: donec posuero hostes 4 tuos scabellum pedibus tuis significat usque dum mala quae in infernis et ab infernis, subjugata, et Divinae Ipsius Potentiae subjecta fuerint: sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione significat potentiam tunc ex bono caelesti; quod `Zion' sit id bonum, videatur n. 2362, 9055: dominare in medio hostium tuorum significat cui bono dominium est super mala; mala sunt hostes, quia {8} sunt contra Divinum, in specie contra Dominum: populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae significat Divina Vera tunc pugnantia: in honoribus sanctitatis significat quae ex Divino Bono: ex utero ab aurora tibi ros nativitatis tuae significat conceptionem ab ipso Divino Bono, ex quo ipsi Divinum Verum: juravit Jehovah, et non paenitebit significat firmum et certum: Tu sacerdos in 5 aeternum significat Divinum Bonum Divini Amoris in Ipso: juxta verbum Meum Malkizedech significat Divinum Humanum Ipsius simile; Malkizedech est rex justitiae, ita per pugnas et victorias Jehovah justitia factus, n. 9715: dominus ad dextram tuam significat Divinum Verum tunc ab Ipso, per quod omnipotentia, ut supra: percussit in dic irae suae reges significat destructionem falsorum tunc; `dies irae' {9}erat cum pugnavit contra mala et ea destruxit; `reges' sunt vera et in opposito sensu falsa, n. 2015, 2069, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: judicavit inter gentes significat dissipationem malorum; `gentes' enim sunt bona, et in opposito sensu mala, n. 1259, 1260, 1849, 6005: complevit cadaveribus significat ita mortem spiritualem, quae est deprivatio totalis veri et boni: percussit caput super terram multam significat dejectionem infernalis amoris sui in inferna, et ejus damnationem: e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput significat conatum emergendi per ratiocinia de veris; hic sensus illorum verborum est qui in caelo percipitur, cum ille psalmus ab homine legitur. 6 Quia sacerdotium erat repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis ex Divino Amore, ideo etiam omnis cultus Divinus erat officii sacerdotis, qui cultus tunc praecipue constabat in offerendis holocaustis, sacrificiis, et minhis, inque disponendis panibus super mensa facierum, in accendendis lucernis quotidie, inque suffiendo, proinde in expiando populo, et in {11}remittendis peccatis; praeterea etiam in explicanda lege Divina, inque docendo, cum simul essent prophetae; quod haec omnia Aharon cum filiis obiverit, constat ex institutione sacerdotii apud Moschen; quod illa omnia fuerint repraesentativa operum salvationis Domini, patet; ideo quoque ex sacrificiis et minhis dabantur Aharoni, quae erant Jehovae, hoc est, Domini; similiter primitiae varii generis, tum decimae, videatur Exod. xxix 1-36; Lev. vii 35, 36, xxiii 15-22, xxvii 21; Num. v 6-11. xviii 8-20, et 25-fin.; Deut. xviii 1-4; etiam primogenita; {12}at loco omnium primogenitorum ex hominibus {13} Levitae, qui quod dono dati Aharoni, videatur Num. i 47; iii 9, ex causa quia erant Jehovae, Num. iii 12, 13, 40-45. 7 Quoniam Dominus quoad omne opus salvationis repraesentabatur per summum sacerdotem, ac ipsum opus salvationis per officium ejus quod sacerdotium vocatur, ideo Aharoni et filiis ejus non data erat hereditas et portio cum populo, dicitur enim quod Jehovah Deus {14}ei hereditas et portio, Num. xviii (x)20, nec Levitis, quia Aharonis, Num. xxvi 58-63; Deut. x 9, xviii 1, 2; populus enim repraesentabat caelum et Ecclesiam, Aharon autem cum filiis et cum Levitis bonum amoris et fidei, quod facit caelum et Ecclesiam, ita Dominum a quo illud; ideo populo cessit terra in hereditatem, non autem sacerdotibus, est enim Dominus in illis, non autem inter illos ut unus et distinctus. 8 Simile involvunt haec apud Esaiam, Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri; dicetur vobis, opes gentium comedetis, et in gloria earum gloriabimini, lxi 6;

`opes gentium comedere' pro appropriare sibi bona, `in gloria earum gloriari' pro frui veris, ita gaudio et felicitate ex utrisque; quod `gentes' sint bona, videatur n. 1259, 1260, 4574, 6005, et quod `gloria' sit verum a Divino, n. 9429. In Verbo in una serie passim memorantur `reges et sacerdotes, 9 tum `reges, principes, sacerdotes, et prophetae'; {15}at ibi in sensu interno per `reges' significantur vera in complexu, per `principes' primaria vera, per `sacerdotes' bona in complexu, et per `prophetas' doctrinae, ut in Apocalypsi, Jesus Christus fecit nos reges et sacerdotes, i 6, v 10: apud Jeremiam, Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi, reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, ii 26:

apud eundem, In die illo peribit cor regis, et cor principum; et obstupescent sacerdotes, ac prophetae admirabuntur lv 9:

apud eundem, In tempore illo extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, viii 1;

quod per `reges' in sensu abstracto a personis significentur vera in complexu, videatur n. 1672, 2015, 2069, 4581, 4966, (x)5044, 6148, quo per 'principes' primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, quod `sacerdotes' sint bona, n. 1728, 2015 fin., 3670, 6148, et quod `prophetae' sint doctrinae ex illis et de illis, n. 2534, 7269; regium Domini etiam (x)significatur per nomen Ipsius Christus, Unctus, {16} Messias, et sacerdotale Ipsius per nomen Jesus, nam Jesus significat salvatorem seu salutem, de qua ita apud Matthaeum, Angelus in somno apparens Josepho dixit, Vocabis nomen Ipsius Jesus, quia Ille salvabit populum Suum a peccatis suis, i 21;

hoc quia erat sacerdotii, ideo simile repraesentatum est per {17}summi sacerdotis munus expiandi populum a peccatis, Lev. iv 26, 31, 35 v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7],ix 7, xv 15, 30. {18} 10 Quoniam bono nequaquam (t)adjungi potest malum, aversantur enim se mutuo, ideo varii generis purificationes mandatae fuerunt pro Aharone et filiis ejus cum sacerdotio fungerentur, sive ad altare sive in tentorio conventus; sicut etiam quod summus sacerdos non nisi quam virginem duceret in uxorem, non viduam, non repudiatam, non meretricem, Lev. xxi 13-15; quod immundi ex filiis Aharonis si comederant ex sanctificatis, exscinderentur, Lev. xxii 2-9; quod non {19}aliquis ex semine Aharonis in quo vitium, offerret panem, Lev. xxi 17-21; quod summus sacerdos non raderet caput, non dissueret vestes {20}non pollueret se ullo mortuo, ne quidem patre ac matre, nec e sanctuario exiret, Lev. xxi 10-12; hae et plures leges, ut dictum est, latae sunt ob causam quia summus sacerdos repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, et bonum tale est ut non ei adjungi possit malum, nam bonum fugit malum, et malum horret bonum, sicut 11 infernum caelum, quapropter illorum nulla {21}datur conjunctio; {22}quod autem attinet verum, id tale est ut ei adjungi possit falsum, at non falsum in quo malum sed in quo bonum, quale est apud infantes et pueros ac puellas dum adhuc in innocentia, apud gentes probas quae in ignorantia, et quale apud omnes qui in Verbi sensu litterae, inque doctrina inde manent, et usque pro fine habent bonum vitae: hoc (t)enim bonum, ut finis, omne malevolum falsi abigit, ac {23}per applicationem id format id quandam similitudinem veri. @1 Ipsius, quod$ @2 inde$ @3 i ut$ @4 repraesentaverit$ @5 The following note is found on a separate sheet in A iv p. 216 with no indication for inclusion in the text. cp also subsection 9 of this . quod ab Ipso omne bonum et omne verum, ita omnis salus, quia fecit se justitiam per propriam potentiam, ex Ps. [cx 4] qui regenerat, qui mundat, qui remittit peccata, qui dat vivere vitam aeternam;

quod sit propitiatio ita auditio et receptio omnium quae cultus expiationes factae per sacrificia dicitur quod expiabit eum sacerdos a peccato et condonabitur, Levit. iv 26, 31, 35, Cap. v 6, 10, 13, 16, 18, 26, Cap. ix 7, Cap. xv 15, 30. Angelus in somno apparens Josepho, dixit, vocabis Nomen Ipsius Jesus, quia Ille salvabit populum suum a peccatis suis, Matth. i 21.$ @6 Veri$ @7 Divino Bono est omnipotentia, per Divinum Verum$ @8 i omnia mala$ @9 est$ @10 i reos ex viro$ @11 remittendo ejus peccata$ @12 ac$ @13 i ibi$ @14 eis IT$ @15 et$ @16 i seu$ @17 expiationem a peccatis a sacerdote$ @18 See p. 215 note 1.$ @19 quis$ @20 nec$ @21 dari potest$ @22 Verum autem$ @23 After format$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church