Arcana Coelestia (Elliott) n. 9913

Previous Number Next Number See English 

9913. `Et erit os capitis ejus in medio ejus': quod significet rationem influxus a superiore, constat ex significatione `oris capitis pallii in medio ejus' quod sit ubi influxus a superiore, seu quod idem, ab interiore, ita e regno caelesti in regnum spirituale; quod bonum externum regni caelestis influat in bonum internum regni spiritualis, videatur nunc supra n. 9912. Quod `os capitis pallii in medio ejus' id significet, est quia per `pallium' significatur regnum spirituale et in specie internum ejus, n. 9825, et per `collum, ubi os capitis pallii,' influxus, communicatio, et {1}conjunctio caelestium cum spiritualibus, n. 3542, 5320, 5328; caput enim apud hominem correspondet caelesti regno Domini, et corpus regno spirituali Ipsius, {2}inde collum intercedens, quod os capitis pallii ambit et vestit, correspondet intermediationi seu influxui regni caelestis in regnum spirituale. [2] Quod talia per `os capitis pallii in medio ejus' significentur, apparere potest sicut paradoxon, et omnino apparet illis qui nihil de caelo, ac de spiritibus et angelis ibi sciunt, proinde nihil de correspondentia; quod correspondentia sit omnium apud hominem cum omnibus in caelis, ad finem plurium capitum ostensum est, videantur loca citata n. 9280; et quod in genere caput correspondeat caelestibus, corpus spiritualibus, et pedes naturalibus, n. 4938, 4939; inde patet quod `collum' ex correspondentia significet influxum, communicationem, et conjunctionem caelestium cum spiritualibus; inde `os capitis pallii,' quod factum ut ambiret collum, significat rationem influxus illius; nam per vestes Aharonis repraesentata sunt in genere illa quae sunt regni spiritualis Domini, n. 9814; inde patet quod per descriptionem oris seu ambitus illius {3} describatur ipse influxus. Praeterea sciendum quod angeli et spiritus appareant vestibus induti, et quod vestium singula repraesentent; hoc sciunt omnes qui in caelis; inde est quod etiam singula vestium Aharonis sint repraesentativa talium quae in caelis; nam Verbum a Domino ita conscriptum est ut omnia ibi usque ad iotam correspondentiam habeant cum caelestibus, {4}utque per illud sit conjunctio; quod homo Ecclesiae id non sciat tametsi tale Verbum habet, est quia interiora sua ad mundum vertit, usque adeo ut non elevari possit versus caelum, ac instrui, {5}videatur n. 9706, 9707, 9709. @1 influxus IT$ @2 quapropter$ @3 i in hoc versu$ @4 ut IT$ @5 videantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church