Arcana Coelestia (Elliott) n. 9914

Previous Number Next Number See English 

9914. `Et labrum erit ori ejus circumcirca': quod significet undequaque terminatum et clausum, constat ex significatione `labri' (x)seu limbi circum os seu aperturam superiorem pallii, quod sit undequaque terminatum et clausum; labrum enim illud, seu limbus ille qui circumcirca, terminabat et claudebat. Describitur per hoc et per mox sequentia ratio influxus boni caelestis in bonum spirituale; quod influxus ille se habeat simili ratione qua influxus virium e capite per collum in corpus apud hominem, constat ex illis quae in superiore articulo de correspondentia dicta sunt. [2] Qualis hic influxus sit, paucis etiam dicetur: omnia prima quae capitis sunt, nempe quae cerebri et cerebelli, colligunt se in fasciculos fibrarum {1}et nervulos ibi, et collecta demittuntur per collum in corpus, (c)ac inibi se diffundunt undequaque, et movent organica ibi prorsus ad nutum voluntatis, quae incohat in cerebris; similis etiam defluxus et influxus potentiarum et virium {2}est e regno caelesti, quod est caput in Maximo Homine seu in caelo, in regnum spirituale, quod est sicut corpus ibi. Ille etiam influxus est qui intelligitur et describitur per `os capitis pallii in medio,' et terminatio ejus per `labrum circumcirca'; inde nunc est quod per `labrum oris istius' significetur terminatum et clausum undequaque; ipsa terminatio nunc describitur. @1 seu nervos$ @2 Before defluxus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church