Arcana Coelestia (Elliott) n. 995

Previous Number Next Number See English 

995. 'Vobis erit in cibum': quod significet jucundum ejus quo fruerentur, constare potest ex eo quod unaquaevis voluptas non solum afficiat hominem, sed etiam sustentet sicut cibus. Voluptas absque jucundo non est voluptas, sed est inanimatum quoddam; ex jucundo trahit quod sit et audiat voluptas; at quale jucundum, talis voluptas; corporea et sensualia sunt in se non nisi quam materialia, inanimata et mortua, sed a jucundis quae veniunt ab interioribus ordine, vivunt; exinde constat quod qualis vita interiorum, talis jucunditas voluptatum, nam in jucundo est vita; jucundum in quo bonum a Domino, hoc solum est vivum, nam tunc ab ipsa vita boni; quare hic dicitur 'omne reptile, quod est vivum, vobis erit in cibum,' hoc est, in fruitionem. Quidam opinantur quod nusquam aliquis vivere debeat in voluptatibus corporis et sensualium, qui in altera vita velit felix esse; sed quod se omnibus iis abdicare debeat, dicentes quod illa corporea et mundana sint quae abstrahunt et detinent hominem a spirituali et caelesti vita; sed qui ita putant, et ideo se in miserias cum vivunt in mundo, sponte detrudunt, non informati sunt quomodo se res habet; [2] nusquam alicui prohibitum est frui voluptatibus corporis et sensualium, nempe voluptatibus possessionum terrae et opum; voluptatibus bonorum, et officiorum in republica; voluptatibus amoris conjugialis, et amoris erga infantes et liberos; voluptatibus amicitiae, et conversationis cum sociis; voluptatibus auditus seu suavitatum cantus et musicae; voluptatibus visus seu pulchritudinum, quae multiplices sunt, ut decori amictus, ornata habitacula cum utensilibus, pulchri horti, et similia quae ex harmoniis jucunda sunt; voluptatibus olfactus seu suavitatum odoris; voluptatibus gustus seu dulcedinum et utilitatum ex cibis et potulentis; voluptatibus tactus; sunt enim affectiones extremae seu corporeae oriundae ex affectionibus interioribus, ut dictum; [3] interiores affectiones quae vivae sunt, omnes trahunt suum jucundum ex bono et vero, ac bonum et verum suum jucundum a charitate et fide, tunc a Domino, ita ab ipsa Vita, quare affectiones et voluptates quae inde, sunt vivae; et quia voluptates genuinae inde trahunt originem, nusquam alicui negatae sunt; immo cum inde originem trahunt, tunc jucundum earum indefinite excedit jucundum quod non inde; hoc respective est spurcum; sicut pro exemplo voluptas amoris conjugialis cum a vero amore conjugiali trahit originem, excedit indefinite voluptatem quae non inde, immo in tantum ut qui in vero amore conjugiali sunt, in jucunditate et felicitate quadam caelesti sint, nam a caelo descendit; quod etiam qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, fassi sunt; jucundum ex adulteriis quod adulteri sentiunt, fuit illis tam abominabile ut cum modo cogitaverint de eo, horruerint; inde constare potest quale jucundum est quod non a vero fonte vitae seu a Domino descendit. [4] Quod voluptates supra memoratae nusquam homini negatae sint, immo in tantum non negatae, ut tunc primum voluptates sint quando a vera sua origine, etiam inde constare potest quod perplures qui in potentia, dignitate et opulentia vixerunt in mundo, et quibus omnes voluptates in abundantia tam corporis quam sensualium, inter beatos et felices in caelo sint, et apud eos nunc interiora jucunda et felicia vivant quia haec originem duxerunt a bonis charitatis et veris fidei in Dominum; et quia a charitate et fide in Dominum, spectarunt omnes suas voluptates ab usu, qui finis eorum fuit; ipse usus iis jucundissimus fuit, inde voluptatum eorum jucundum, videatur quod ab experientia n. 945.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church