Arcana Coelestia (Elliott) n. 996

Previous Number Next Number See English 

996. Quod 'olus' significet vilia jucunditatum, constare potest ab illis quae dicta sunt: 'olus herbae' vocantur quia sunt modo mundana et corporea, seu externa; nam, ut dictum, voluptates quae in corporeis seu extremis sunt, originem trahunt a jucundis ordine interioribus; jucunda quae percipiuntur in extremis seu corporeis, respective vilia sunt; omne enim jucundum tale est ut vilius sit quo magis ad externa vadit et felicius quo magis ad interna; quare, ut dicta, sicut ordine volvuntur seu exfasciantur externa, eo amoeniora et feliciora fiunt jucunda, quod satis constare potest inde quod jucundum voluptatum hominis dum in corpore vivit, vile sit respective ad jucundum ejus post vitam corporis cum venit in mundum spirituum, immo tam vile ut spiritus boni prorsus spernant jucunditates corporis, nec redire velint in eas si vel darentur iis omnes quae in universo mundo: [2] jucundum horum spirituum similiter vile fit cum elevantur a Domino in caelum spirituum angelicorum, tunc enim exuunt interiores eas jucunditates et induunt adhuc interiores: similiter spiritibus angelicis vile fit jucundum quod habuerunt in suo caelo, cum a Domino in caelum angelicum, seu tertium, attolluntur; in quo caelo quia interna vivunt, et non nisi quam amor mutuus, felicitas ibi est ineffabilis: de interiore jucundo seu felici videatur quod ab experientia n. 545. [3] Ex his constare potest quid significat, quod 'sicut olus herbae dedi vobis id omne.' Quia 'reptilia' significant tam voluptates corporis quam voluptates sensualium, de quibus praedicatur 'olus herbae,' in lingua originali est vox{1} quae significat tam olus quam viride, 'olus' respective ad voluptates voluntariorum seu affectionum caelestium, 'viride' respective ad voluptates intellectualium seu affectionum spiritualium. Quod 'olus herbae' ac 'viride herbae' significet vilia, constat in Verbo, ut apud Esaiam, Aquae Nimrim desolationes erunt, quia exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, xv 6;

apud eundem, Habitatores earum, breves manu consternati sunt, et pudore affecti; facti sunt herba agri et olus graminis, foenum tectorum, xxxvii 27;

'olus graminis' pro vilissimo: apud Mosen, Terra in quam tu venis ad possidendum eam, non sicut terra Aegypti ea, e qua exivisti, qua seras semen tuum et irriges pede tuo, sicut hortum oleris, Deut. xi 10;

ubi 'hortus oleris' pro vili: apud Davidem, Mali sicut gramen, subito exscinduntur, et sicut olus herbae consumentur, Ps. xxxvii 2;

ubi 'gramen et olus herbae' pro vilissimo. @1 Heb. [ ] (yereq).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church