Brief Exposition (Stanley) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. BREVIS ANALYSIS. Quod Primates et Antistites Ecclesiae Romanae, in Decreta Synodi Tridentinae, dum inaugurantur Ministeriis, jurent, constat ex Bulla Pii IV Romani Pontificis, super forma juramenti professionis fidei, An. 1564, id. Novemb. ubi haec "Firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei, quo sancta Ecclesia Romana utitur; et quae in sanctis Canonibus, et Oecumenicis{1} Conciliis, et PRAECIPUE A SS. TRIDENTINA SYNODO, tradita et declarata sunt, indubitanter recipio; sic me Deus adjuvet." Quod etiam juramento se constringant ad credendum et profitendum illa, quae Synodus Tridentina de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per fidem ejus sanxit, constat ex his in eadem Bulla "Omnia et singula, quae de Peccato Originali, et de Justificatione in SS. Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio;" quae qualia sunt, ex Collectis ex illa Synodo supra, n. 3, 4, 5, 6, 7, 8. videri potest. Ex his ut Principiis in Synodo illa stabilitis haec consectaria sunt educta, videlicet "Quod Romano--Catholici ante Reformationem prorsus similia, quae Reformati post illam, de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per fidem ejus, tradiderint, cum sola differentia, quod eandem Fidem cum Charitate et Bonis Operibus conjunxerint, supra n. 19, 20. Tum, Quod Reformatores Antesignani, Lutherus, Melanchthon et Calvinus, omnia dogmata de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per fidem, qualia tunc erant et fuerant apud Romano--Catholicos retinuerint, sed quod charitatem et bona opera separaverint{2} a fide illa, et declaraverint illa non salvifica, propter finem, ut a Romano--Catholicis quoad ipsa Essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur" supra n. 21, 22, 23. Porro "Quod tamen Reformatores antesignani illi, fidei suae adjunxerint bona Opera, et quoque conjunxerint illa, sed in homine ut in subjecto passivo, Romano--Catholici autem in homine ut in subjecto activo; et quod tamen inter hos et illos quoad fidem, opera, et merita, actualiter sit conformitas" videatur supra, n. 24 ad 29. Ex ostensis etiam patet, quod fides illa sit fides jurata apud Romano--Catholicos, aeque sicut est apud Reformatos. @1. Oecumen pro Aecumen.$ @2. separaverint pro sepaverint.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church