Brief Exposition (Stanley) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. Attamen fides illa hodie apud Romano--Catholicos in tantum obliterata est, ut vix sciant jotam{1} de illa, non quod aliquo Decreto Papali sit reprobata, sed quia contecta est per Externa cultus, quae in genere sunt, Adoratio Vicarii Christi, Invocatio Sanctorum, Veneratio Imaginum, ac insuper talia, quae ut Sancte afficiunt sensus, sicut Missae in Lingua non intellecta, Vestes, Lumina, Thymiamata, Pompae processionum; tum Mystica de Eucharistia; per haec et similia plura, Fides justificans per Imputationem meriti Christi, tametsi primitiva Ecclesiae Romanae, ita e conspectu remota, et ex memoria extracta est, sicut id quod infossum est terrae, ac superintectum lapide, et ad quem custodiae a monachis, ne effodiatur et revocetur, positae sunt; nam si revocaretur, fides in potentiam supranaturalem eorum remittendi peccata, ita justificandi, sanctificandi, et salvandi, recederet, et cum illa sanctitas, supereminentia, ac opulenti quaestus illorum. @1. jotam pro jotham.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church