Brief Exposition (Stanley) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Quod tunc finis Ecclesiae sit, quando non amplius vera fidei et inde nec bona charitatis sunt, patet ex se: quod falsa fidei exstinguant vera doctrinae, ac mala vitae exurant bona charitatis; et quod ubi falsa fidei sunt, ibi etiam sint mala vitae, et quod ubi mala vitae etiam sint falsa fidei, singulariter in sua Transactione demonstrabitur. Quod hactenus latuerit, quod per Consummationem saeculi intellectus sit finis Ecclesiae, est causa, quia ubi falsa docentur, ac doctrina ex illis creditur et honoratur ut orthodoxa, nullatenus potest sciri, quod Ecclesia consummanda sit; falsa enim spectantur ut vera, ac vera ut falsa, et tunc falsum explodit verum, et denigrat illud, sicut atramentum aquam limpidam, aut fuligo chartam albam: creditur enim, et a Doctissimis hujus saeculi conclamatur, quod in clarissima luce Evangelii sint, tametsi quoad totam faciem in caligine; ita albugo obtexit pupillas oculorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church