73. Quod apud Matthaeum in Cap. XXIV: apud Marcum in Cap. XIII, et apud Lucam in Cap. XXI, ubi similia, non describatur Templi et Hierosolymae destructio, sed quod praedicantur successivae mutationes status Ecclesiae Christianae in suo ordine usque ad ultimum ejus, quando finis, videbitur in ipso Opere, ubi illa Capita erunt explicata: ac interea ex his apud illos Evangelistas "Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes Tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus Caeli cum virtute et gloria: ac mittet Angelos suos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a terminis caelorum usque ad terminos illorum," Matth. XXIV: 30, 31. Marc. XIII: 26, 27. Luc. XXI: 27; quod haec non visa nec audita sint Hierosolymae cum destruebatur, et quod haec hodie credantur futura tempore Ultimi Judicii, notum est. Similia leguntur etiam in Apocalypsi, in qua a principio ad finem solum de ultimo Statu Ecclesiae agitur, ibi haec "Ecce Jesus Christus venit in nubibus, et plangent super Ipsum omnes Tribus terrae," Cap. I: 5, 7. quae in APOCALYPSI REVELATA, n. 24 ad 28, verbotenus explicata videantur; et quid Tribus terrae, et illarum planctus significant, n. 27, 348, 349.