Brief Exposition (Stanley) n. 88

Previous Number Next Number See English 

88. BREVIS ANALYSIS. Quod in septem Capitibus in Apocalypsi actum sit de Statu perverso Ecclesiae apud Reformatos, et in duobus de Statu perverso Ecclesiae aqud Romano Catholicos, et quod Status utriusque{1} Ecclesiae, quales hodie sunt, damnati sint, in Explicatione ejus, quae vocatur APOCALYPSIS REVELATA, non vanis auguriis, sed plenis convictionibus ostensum est. Quod per DRACONEM, de quo in Cap. XII, agitur, intellecti sint illi in Ecclesia Reformatorum, qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, et Charitatem a Fide Separant per quod Fidem suam faciant spiritualem et salvificam, et non Charitatem, videatur ibi n: 532 ad 565, et MEMORABILE adjunctum, n. 566. Quod per duas Bestias, unam e mari, et alteram e terra exsurgentes, de quibus Cap. XIII, illi ulterius describantur, videatur ibi n. 567 ad 610, et MEMORABILE, n. 611. Quod etiam per Locustas, quae ex Puteo abyssi exiverunt, de quibus Cap. IX, videatur n. 419 ad 442. Quod ipsa illa Fides confirmata intelligatur per magnam Urbem, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, ubi duo fideles testes occisi sunt, de quibus in Cap. XI, videatur n: 485 ad 530, in specie n: 500 ad 503 et MEMORABILE n. 531. Quod etiam per Puteum Abyssi, ex quo fumus sicut fornacis magnae exivit, et obscuratus est sol et aer, et dein Locustae prodierunt, Cap. IX, videatur n. 421 ad 424. @1. s. utriusque... Apocalypsis pro utriufque... Apocalypeis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church