Brief Exposition (Stanley) n. 89

Previous Number Next Number See English 

89. Ut confirmarer et plene convincerer, quod non aliud per Puteum Abyssi, quam Fides illa Draconica, quae est Fides exclusa ex idea trium Deorum, et ex nulla idea Divinitatis de Humana Natura Christi, et vocatur Fides Sola justificans, regenerans, vivificans, sanctificans, et salvans, intelligatur, datum, mihi est intueri in illam Abyssum, tum loqui cum illis qui ibi sunt, et quoque videre Locustas quae inde exiverunt; ex qua Autopsia Puteus ille cum Abysso in APOCALYPSI REVELATA{1} a me descriptus est; et quia descriptio ex Autopsia testatur certitudinem, transcribetur hoc inde; haec ibi talis est. "Puteus ille, qui est sicut apertura fornacis, apparet in plaga meridionali; et Abyssus infra est multae extensionis versus Orientem; est inibi Lux illis, sed si illuc immittitur Lux e Caelo, fiunt ibi tenebrae quare Puteus ille clausus est superne. Apparent in Abysso mapalia lacunata sicut ex lateribus, quae divisa sunt in cellulas et cellulas, et in quavis est mensa, super qua jacent chartae cum aliquibus libris: ad suam sedet quisque, qui in Mundo confirmaverat Justificationem et Salvationem per solam fidem, faciendo Charitatem actum mere naturalem moralem, ac opera ejus modo opera vitae civilis, ex quibus homines aucupare possunt praemia in Mundo; sed si facerent illa propter Salutem, condemnant illa, et quidam{2} graviter, quia humana ratio et voluntas est in illis. Omnes qui in hac Abysso sunt, fuerunt docti et eruditi in Mundo; et inter illos aliqui Metaphysici et Scholastici, qui prae reliquis ibi aestimantur. At vero sors illorum, haec est; cum primum illuc immittuntur, sedent in primis cellulis; sed sicut confirmant fidem, excludendo opera charitatis, relinquunt primas sedes, ac intrant cellulas propius ad Orientem, ac ita successive usque versus finem, ubi sunt illi qui dogmatica illa confirmant ex Verbo; et quia tunc non possunt non falsificare Verbum, evanescunt mapalia illorum, ac vident se in deserto. Est quoque Abyssus infra illam Abyssum, ubi sunt illi qui similiter confirmaverunt Justificationem et Salvationem per Solam fidem, sed qui in suo Spiritu negaverunt Deum, et corde suo riserunt ad Sancta Ecclesiae; ibi solum rixantur, dilacerant vestes, scandunt mensas, calcitrant, pugnant inter se vituperiis; et quia non licet alicui malefacere, minantur ore et pugnis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church