221. (83) Unus [erat] mihi notus qui in mundo per plura argumenta confirmaverat se in sola fide; dixi illi, ut abeat et videat habitationes illas in desertis, et cum illuc venit, non vidit nisi arenosum et scrupulos, et rupes circum, nec ullum virgultum, et gramen; sic rediens doluit super misera illorum sorte; ibi etiam convenit et loquutus cum aliquibus, qui in mundo ab illo pro eruditis agniti sunt, et cum voluit usque defendere solam fidem, apparebant serpentes qui involabant in pedes ejus et se circumflectebant; postea deductus est ad loca campestria, ubi habitabant qui in simili fide, ubi erat gramen, virgultum, arbor, et aedificia, et illi hilares animo, ac seduli in suis operis et negotiis; illi confessi sunt, quod solum sciverint ex praedicatoribus de fide illa, sed quod nihil de illa cogitaverint ultra sensum literae, nec ulterius illam confirmaverint, et quod usque vitam secundum Verbum vixerint, et sic quod fides illa solum esset scientiae in memoria, sed non in vita; illi postea instruuntur et recipiunt veritates, quas in Mundo non noverunt.