Last Judgment (Post) (Rogers) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. (84) Unus eruditus examinatus, qui solum in vita cogitaverat de sola fide, an sciat aliquod verum Ecclesiae, num sciat quid fides, seu quid vita fidei, quid charitas, quid amor, quid verum, [quid] affectio et perceptio veri, quid liberum arbitrium, quid regeneratio, quid tentatio spiritualis, quid baptismus, quid sancta coena, quid coelum apud hominem, et quid infernum, et unde illud, ubi sanctum Verbi, quid Providentia, quid Deus, num unus vel num tres, et quid conscientia, tum quid Ecclesia in homine et coelum in homine, et audiverunt angeli, quod nihil sciret ex illis, et quae respondebat ex ratiociniis falsa erant, et quae ex Verbo falsificata erant; dictum ei quomodo potest in luce coeli esse, et inde in sapientia angelica, et ex hac in felicitate coeli; convictus voluit discere, sed quia confirmavit solam fidem, non potuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church