Last Judgment (Post) (Rogers) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. Hollandi apparent induti vestibus et femoralibus prorsus sicut in mundo, et dignoscuntur ab aliis per id quod humanum illorum trahit a mundo plus quam humanum aliorum, non enim transparet spirituale ita clare sicut apud alios; hoc trahunt ex illorum amore pro negotiatione in mundo, et inde continua cogitatione et speculatione de illa; etiam cum in mundum spirituum veniunt, similia animo volvunt, et undequaque circumspiciunt, ubi mercatura, et qualis illa, sunt enim aeque in mundo spirituali mercaturae, ut in mundo naturali, sed usque tale discrimen est, ut aegre possit describi: et quod miratus sum, quando offendunt negotiatores, qui illorum cogitationes et intentiones volunt clam per inspectiones, ut fit ibi, indagare, fiunt illico inconspicui, quod ex eo est, quod noluerint in mundo sua negotia aliis propalare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church